Text List

Articulus 8

Articulus 8

An soli Deo conveniat esse ubique ? Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi,

ARTICULUS VIII. An soli Deo conveniat esse ubique ? Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi,

A, sub finem : "Qura ubique est, quod est proprium divinitatis, etc." 1. Videtur enim hoc esse falsum per hoc quod habetur in primo Posteriorum de universali, quod cum sit de omni, et semper, et ubique est : ergo non est proprium Dei: quia proprium est, quod convenit uni et soli.

2. Item Glossa super illud Psalmi extvu, 15 : Velociter currit sermo ejus : dicit quod velocitas ubique est, non in equis, vel hominibus tantum. Si autem dicas, quod universale est ubique non simpliciter, sed in quolibet suo particulari: et hoc est esse ubique quoad suum ambitum, qui tamen non ambit omnia. ConTRA Accipiamus ergo universale quod est ex reductione effectivum omnium ad causam primam : hoc enim universale erit ubique, el semper: quia est de Deo et creatura omni : ergo non est proprium Deo.

3. Item, Ponamus unam solam substantiam esse : ergo illa substantia erit in omnibus in quibus est Deus : ergo non est proprium Deo.

4, Item, Ponamus unum solum hominem esse : anima ejus erit in toto corpore tota : et non est locus nisi corporis : ergo ipsa est ubique sicut Deus : quia tali positione facta, Deus etiam tunc non erit in pluribus.

5. Item, Ponamus, quod unum corpus sit tante dimensionis, quod repleat totum concavum circuli mundi, illud corpus erit ubique, ut videtur : ergo non est hoc proprium Deo.

Solutio. Dicendum, quod haec et omnia alia hujusmondi sophismata solvuntur per hoc quod equivoce sumitur ly wbique, quando dicitur universale vel commune aliquod esse ubique, et Deus ubique. Id enim quod refertur ad locum, est distinctum. Id autem quod refertur ut ad subjectum vel suppositum, refertur ad id in quo habet esse in natura et indivisum ab illo : et hoc modo universale est ubique, et semper: Deus autem primo modo, quia ipse distinctus ab omnibus est in omnibus, dans loco vir- tutem continendi qua locus est, et locato virtutem replendi qua locatum est.

Ad id quod objicitur, quod ponatur una sola substantia esse : dicendum, quod illa non dicetur esse ubique, sed in uno solo loco : quia licet non sit locus plusquam iste, possunt tamen esse plura’ mento. in quibus non est : sed non possunt esse in quibus Deus non sit: et haec est vera solutio. Potest etiam dici, quod etiam tunc non est tota ubique : quia non tota est in toto loco, etin qualibet parte loci : Deus autem sic est ubique.

Ad aliud dicendum, quod anima non habet comparationem ad corpus ut ad locum, sed sicut ad materiam et mobile; et ideo suppositio falsa est in arguAd aliud dicendum, quod etsi sit unum corpus tale, hoc non erit totum in qualibet loci particula : et ideo non tenet instantia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8