Articulus 9
Articulus 9
Utrum inesse per gratiam sit inesse simpliciter, vel secundum quid tantum?
1. Videtur enim ex hoc quod simpliciter inesse, dicitur inesse per gratiam : et essentialiter inesse, dicitur secundum quid inesse Deum : est enim aliquem inhabitare, ubi manet simpliciter : non habitare autem, ubi non manet, nisi secundum quid.
2. Item, Ubi aliquis inhabitat, aliquis ibi manet : ergo videtur, quod si non habitat, quod transit : et sic Deus trans-— iret de his in quibus est communiter per essentiam, presentiam, et potenliam.
3. Sed contra: Esse rei et bene esse, sunt ut simpliciter et secundum quid : cum igitur per hoc quod inest Deus essentialiter, praesentialiter, potentialiter, dat esse : per hoc autem quod inest per gratiam, dat bene esse, videtur quod inesse essentialiter, preesentialiter, potentialiter, sit imesse simpliciter : inesse autem per gratiam, sit inesse secundum quid tantum.
Ad primum autem dicendum, quod inesse per gratiam supponit inesse communiter : et est perfectio respectu ipsius ex parte creature perficiende, licet non ex parte Dei perficientis.
Ad aliud dicendum, quod habitatio illa quae importatur per gratiam non opponitur transitivi, sed dicitur a quiete voluntatis effective : quia scilicet facit voluntatem Sanctorum per gratiam in se manere et quiescere : et hoc non facit inesse communi modo.
Ad aliud dicendum, quod licet inesse communi modo det esse, tamen non dat esse nisi naturale : et hoc non est com— pletivum optima completione : et ideo melius est inesse per gratiam quam communi modo tantum : tamen non dico, quod in communi modo inesse, dicat inesse secundum quid : quia utrumque est inesse simpliciter, licet non aeque bonos connotent effectus.
On this page