Articulus 10
Articulus 10
An idem sit essentialiter, praesentialiter, et potentialiter inesse ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Jia et Deus cum sit in omnibus essentialiter et totus, etc."
Potest enim queri, Utrum idem sit essentialiter inesse quod presentialiter inesse, et potentialiter inesse?
Si enim idem est : tunc videtur, quod sufficiebat dicere essentialiter imesse, et non oportebat addere presentialiter et potentiahbter. Videtur autem quod sit idem per Boetium, Anselmum et Augustinum, qui exponunt unum pro alio, et per aliud.
1. Videtur autem, quod melius est creaturam esse in Deo : quia hoc est xternum, aliud autem ex tempore.
2. Item, Creatura in Deo est creatrix essentia, creator autem in creatura relinquit essentiam creatam : ergo nobilius et melius est creaturam esse in Creatore, quam e converso.
SED CONTRA : Omne simpliciter melius est, quam est secundum quid : creatura autem in Creatore non est nisi secundum quid : cum autem Creator est in creatura, habet esse simpliciter : ergo melius est Creatorem esse in creatura, quam e converso.
Ad primum bene concedo, quod non est idem : et qualiter variantur hujusmodi modi, satis patet. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Sancti ex- ponunt unum per aliud, per hoc quod sequitur unum ad aliud : ad inesse enim presentialiter et potentialiter, sequitur inesse essentialiter : quia aliter in Deo esset contractior natura quam potentia, ut supra expeditum est.
On this page