Articulus 11
Articulus 11
An Deus et Spiritus sanctus sint in diabolo et damnatis, et possint esse cum malis et gustis ?
ARTICULUS XI,. An Deus et Spiritus sanctus sint in diabolo et damnatis, et possint esse cum malis et gustis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Mali vero, etsi ibi sunt ubi ipse est, qui nusquam deest, etc."
1. Si enim Deus in omnibus est : ergo est in diabolo et in damnatis : et cum Spiritus sanctus sit ubique et in omnibus, Spiritus sanctus erit in diabolo et in damnatis, quod abhorret etiam auditus fidelium.
2. Praeterea videtur, quod Deus sit cum malis : quia ita dicit Augustinus in libro Confessionum : "Mecum eras, et ego tecum non eram :" et loquitur de se prout erat in statu malitie.
3. Item, Secundum consuetum modum habitudinis hujus propositionis, eum, videtur quod non possit dici Deus esse cum justis : quia ita datur pro regula, quod prepositio, cum, notat associationem talem : et ponit principalitatem in ablativo cui deservit : unde dicimus, quod miles est cum rege, et non e converso : ergo videtur, quod Sancti sunt cum Deo, et non ipse cum Sanctis, nec ipse cum impis.
Soxutio. Dicendum ad primum, quod Deus est in omnibus rebus : tamen sunt quedam nomina quae dicunt rem secun~ dum quod substantialiter est, sed sub deformitate, ut diabolus, fornicatio, et damnatus : et in hujusmodi non debet dici, Deus est, nisi addatur determinatio, scilicet quod Deus est in demone quoad hoc quod per naturam est, et similiter in aliis. Licet autem aliquo modo dicatur Deus in demone, tamen non debet concedi, quod Spiritus sanctus est in deamone: quia Spiritus sanctus inest per ad- spirationem et sanctitatem : et ideo proprie convenit ei inesse per gratiam : et si dicatur inesse aliis, debet addi determinatio, quod Spiritus sanctus ut Deus est in omnibus.
Ad aliud dicendum, quod cum illo multipliciter dicitur : quandoque enim notat associationem simplicem, et sic Deus est in omnibus, et omnia cum ipso, nisi nomine ipso dicant separationem societatis, ut demon, et fornicatio, et hujusmodi : quandoque autem notat associationem et principalitatem in ablativo, et tune Sancti dicuntur esse cum ipso, et noneconverso, ut probat objectio. Quandoque autem notat associationem et cooperationem : et sic Deus dicitur esse cum malis propter presentiam, et non mali cum ipso, quia non cooperantur ipsi: sed sic dicitur esse cum Sanctis, et Sancti cum ipso.
On this page