Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam essent Sancti ?"

Hic incipit secunda pars prime partis hujus distinctionis : in qua Magister contra determinata movet tres questiones per ordinem in tribus capitulis : quarum una est, ubi habitabat ante mundum? Secundo, excludit errorem dicentium, quod anima ita repleret corpus, quod Deo non pateret introitus et fuerunt Tertulliani heretici, qui dicebant Deum esse humane forme, et animam etiam humane forme : et caput habere in capite corporis, et pedes in pedibus, et sic de aliis : et hecincipit, ibi, D, "Sezendum est etiam, quia ut ait Augustinus, etc." In tertia querit, Qualiter habitet in quibusdam non cognoscentibus eum, et in quibusdam cognoscentibus non habitet, ibi, E, "Illud quoque mirabile est, ete."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus