Text List

Articulus 12

Articulus 12

An Deus sit in se et habitet in se ? et, Utrum potest concedi, quod Deus nusquam est, et quod est alibi quam in seipso ?

ARTICULUS XII. An Deus sit in se et habitet in se ? et, Utrum potest concedi, quod Deus nusquam est, et quod est alibi quam in seipso ?

Incidit autem dubium, Utrum Deus sit in se, vel habitet in se ?

4. Videtur autem, quod non : prepositiones enim transitive sunt : ergo querunt diversitatem : Deus autem ad se nullam habet diversitatem : ergo non est in seipso,

2. Item, Philosophus dicit, quod omnes ponebant hoc quod nihil est in seipso : ergo nec Deus est in seipso.

ULrerivs queritur, Utrum hoc concedendum sit, quod Deus nusquam est ?

Videtur, quod non : quia contrarium estin Letfera, ubi dicit Augustinus, quod nullus audet dicere, quod Deus nusquam sit. Sed conrra : Quod non proprie est in aliquo loco, id nusquam est proprie : Deus non proprie est in loco aliquo : ergo nusquam est proprie.

Item gqueritur ulterius, Utrum concedendum sit, quod Deus est alibi quam in selpso ?

Videtur, quod sic : quia est in crea~ turis omnibus, quae non sunt ipse : ergo est in aliis quam in se : ergo est alibi quam in se.

Utrerivus queritur, Utrum concedendum sit, quod est in alio quam in se?

Et videtur, quod sic : quia est in la-. pide : ergo est in alio quam in se.

Solutio. Dicendum est, quod Deus est in seipso.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod transitioni praepositionis sufficit diversitas modi intelligendi secundum attributa, ut dicatur in se esse, secundum quod ipse dicitur ccelum Dei, et Deus complens ccelum : sic enim est ceelum secundum quod continet se, ita quod nihil sui est extra ipsum : contentum autem est id quod est Deus, quod est intra suam majestatem, et essenti#e ambitum adequatum ei.

Ad aliud dicendum, quod nihil est in seipso uno et eodem modo acceptum : -quia sic idem esset continens, et contentum, et eadem ratione.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod haec non videtur esse concedenda, Deus nusquam est : quia sicut dictum est supra, proprium Dei est esse ubique : et ideo hoc modo non convenit ei per translationem quod est adesse et inesse loco et locato, dando loco esse et continere, et locato replere et esse : un- de objectio supra facta supponit falsum : sed hoc verum est, quod non convenit ei in loco esse ut locatum corpus querit locum.

Ad aliud dicendum, quod illa est concedenda : quia comparativum adverbium ponit comparationem inter ea quae aequivoca sunt: quia non est habitudo eadem prepositionis cum dicitur Deus esse in seipso, et cum dicitur esse in omnibus rebus, uf patet ex pradictis. Et si esset eadem habitudo, videretur notari, quod esset alibi, et non in seipso : et hoc est falsum.

Ad aliud dicendum, quod hanc bene concederem, Deus est in alio et in seipso : sed non hanc, Deusest in alio quam in seipso: et hujus causa dicta est : quia comparatio querit univocam rationem in comparatis : et illa non est hic. Preterea, querit unam negativam, et aliam affirmativam. Unde videtur sequi, quod non esset in seipso, si diceretur esse in alio quam in seipso: sicut est in aliis, cum dicitur, Socrates est alibi quam Parisiis, vel Socrates est in alia re quam in Ecclesia, vel quam sit ipse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12