Text List

Articulus 19

Articulus 19

An divina essentia omnino illocalis et incireumscriptibilis est et immobilis ?

ARTICULUS XIX. An divina essentia omnino illocalis et incireumscriptibilis est et immobilis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, I, § 2: "Divina ergo sola essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est, etc."

Hoc enim videtur falsum. Dicit enim Augustinus ad Urosium, quod Deus movet se sine loco et tempore.

Item, Dionysius, in libro de Divinis nominibus, loquitur de processionibus bono convenientibus, quibus movet se et procedit Deus in omne quod est, secundum uniuscujusque analogiam ad bonitatem suam participandam ?.

Item, Habacuc, 1, 13: Egressus es in salutem populi tui, Et hujusmodi sewpe inveniuntur in sacra Scriptura, quod egreditur in Sanctis, et ambulat in Sanctis : et alia plura objecta de hoc inveniri possunt supra ubi de incommutabilitate est disputatum .

Solutio. Dicendum cum Boetio, quod ipse stabilis manens dat cuncta moveri : et ubique ubi legitur, quod movet se, vel procedit, vel ambulat, referendum est ad effectum, quia Sanctos facit procedere in se, vel creaturas proficere, vel ambulare : aut ad assumptam creaturam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19