Articulus 20
Articulus 20
An omnis mutatio fit in loco, vel tempore ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "His duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio, etc."
1. Temporis motus nullus est: quia tempus non est motus, nec subjectum motus, sed potius proprietas : non ergo omne quod movetur, in tempore movetur.
2. Item, Tempus per se est passio motus localis, ad quem refertur ut accidens sive proprietas, et ut numerus et mensura: ad alios autem motus non refertur, nisi sicut numerus et mensura : ergo non debet dividi contra motum localem.
3. Item, Tempus dividitur in partes que accipiuntur in motu locali, ut men~ ses, et dies, et annos : non autem dividitur in partes quae sint accepte secundum partes motus alterationis, ut dicatur una pars temporis tanta, quanta hec pars alterationis vel augmenti ergo videtur, quod nihil dicat.
Soxtvutio. Dicendum, quod Augustinus hic large accipit motum, secundum quod distinguitur motus ex potentia mobilis, que se habet ad motum quocumque modo.
Et ut hoc melius intelligi possit, dicendum quod dupliciter distinguitur motus, scilicet ex parte mobilis, secundum quod nos dicimus, quod motus alius de non subjecto ad subjectum est, et alius de subjecto ad subjectum est : quandoque distinguitur penes terminum ad quem est motus, et in quo nihil plus est de motu : ut cum dicimus, quod motus species sunt sex, scilicet generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminutio, et secundum locum mutatio. Ex parte autem subjecti distinguitur adhuc dupliciter : sicut cum dicimus, quod est motus secundum potentiam ad ubi tantum, et est motus secundum potentiam ad ubi et ad formam : ad ubi tantum ut in coelo, ad ubi et ad formam ut in elementis et elementatis. Hoc modo distinguitur hic motus, quando dicitur mobile aliquid secundum locum, et aliquid secundum, tempus quia aliquid est quod habet potentiam ad ubi, sicut omne corpus quantum est de se : et hoc dico propter ceelum empyreum, quod quidam ponunt immobile : quoddam autem mobile est secundum solam potentiam vicissitudinis alicujus forme in ipso : etillud tempus quod est mensura hujus vicissitudinis, est per naturam et intellectum ante motum localem et ante tempus quod est mensura ipsius, sicut probavimus supra : et sic cessant omnes objectiones. Quale autem sit illud tempus, et utrum continuum aut non, ibi requiratur.
On this page