Text List

Articulus 21

Articulus 21

An Deus est in omnibus non inclusus, et extra omnia non exclusus ? et, Quomodo dicitur Deus novus et antiguus ?

ARTICULUS XXI. An Deus est in omnibus non inclusus, et extra omnia non exclusus ? et, Quomodo dicitur Deus novus et antiguus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, 1, sub finem : "Jpse est interior omni re, quia in ipso sunt omnia, etc."

Ab hoc enim loco accipitur illud dictum, quod est intra non inclusus, et quod est extra non exclusus. Et videtur esse impossibile, quod simul sit intra, et non inclusus, et hujusmodi.

Srp picenpum, quod hoc dicitur ideo, . quia ipse non sequitur leges loci, nec est in loco ut locatum, sed potius ut — presentia suae substantiae influens omnibus esse et posse et operari : et cum — nullam rem sit accipere extra quam non sit alia, ideo non sic erit intra, quin sit extra, et sic de aliis.

Antiquior autem dicit durationem eternitatis, novior autem novitatem effectuum et influentiarum : quia in se non est dicendus novus, quia novum est quod quantum ad suum initium est propinquum : et Scriptura dicit, quod non erit in te Deus recens® : et supra habuimus, quod non est novus °. Vel potest dici novus propter novitatem et recentiam sue virtutis, quam ab aeterno habuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21