Text List

Articulus 22

Articulus 22

Utrum Angelus moveatur secundum locum ?

ARTICULUS XXII. Utrum Angelus moveatur secundum locum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit : "De mutatione vero loci, seu secundum locum, magna inter conquirentes, etc."

Hic enim cadit questio de motu Angeli, quam divido in tres partes, ut magis difficultates ejus elucidentur.

Primum erit, An movetur secundum locum ? Secundum, Qualiter movetur secundum locum? Tertium, Utrum motus ejus sit in tempore, vel in nunc?

Ad Primvum proceditur sic : 1. Philosophus ante finem sexti Physicorum, ponit rationes ad hoc quod indivisibile secundum quantitatem non mio- veatur, quarum una est haec : Nihil motum per locum transit in spatio prius majus se, quam minus, vel aequale ergo si indivisibile movetur per spatium, transit prius minus, vel aequale, quam majus : sed impossibile est transire minus, quia sic aliquid esset minus indivisibili : ergo transibit aequale : sed aquale est indivisibile : ergo accipit spatium per indivisibilia : sunt autem in quantocumque spatio infinita indivisibilia : et infinita in tempore finito non contingit transire : ergo in quantumcumque longo tempore finito non movebitur per spatium unius palmi, vel medietatis palmi : cum igitur Angelus sit indivisibilis, videtur esse immobilis secundum locum.

2. Item, Moveatur Angelus ex a in B: transibit ergo spatium quod est in medio: quidquid autem movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : quod autem est partim et partim, est divisibile secundum quantitatem : ergo Angelus jam esset divisibilis secundum quantitatem, quod falsum est: ergo est immobilis.

3. Item, Dicit Philosophus, quod solum esset indivisibilis motus, si tempus esset ex ipsis nunc: sed non est tempus ex ipsis nunc : ergo motus non est indivisibilis alicujus.

4. Item, Detur moveri per spatium : ergo in minori erit in parte spatii, quam in toto: ergo quantumcumque parvum: spatium accipiatur, in minori spatio erit, quod movetur tardius illo : sed omni mobili secundum locum est determinare in spatio aequale sibi: ergo in spatio indivisibili quod est aequale in divisibili, possibile est aliquid in parte spatii esse, quando illud est in toto : ergo indivisibile dividitur, quod est impossibile : ergo indivisibile non movetur.

Si forte tu dicas, sicut communiter hoc volunt evadere, quod Philosophus loquitur de indivisibili quod habet positionem in continuo: quia hoc connaturale est quodammodo spatio: et ideo de illo tenent iste rationes : ‘Angelus autem non sic est indivisibilis : et ideo non tenent de ipso. Conrra: Aut iste rationes concludunt de indivisibili secundum quod habet positionem in continuo, aut secundum quod est indivisibile tantum, aut secundum utrumque. Si primo, vel ultimo modo : ergo secundum hoc posset moveri unitas: quia illa non habet positionem in continuo, nec est indivisibile habens positionem in continuo: et hoc negatum est adhuc plus a Philosophis, quam quod mobile sit punctum: ergo patet, quod illa solutio nulla est.

Item, Mirum est, si vis est in hoc quod punctum habet positionem in continuo, quod Philosophi nullam rationem acceperunt penes hoc probandi, quod indivisibile non movetur: sed omnes rationes adducuntur penes rationem indivisibilitatis.

5. Hoc idem rationibus communibus probatur sic: Omnis motus est propter indigentiam : Angelus autem, beatus precipue, hullam habet indigentiam : ergo non movetur.

6. Item, Nullus actus per naturam de- betur alicui, nisi penes se habeat poten. tiam ad illum actum: motus autem actus quidam est: ergo non debetur alicui, nisi penes quod est potentia ad actum illum : non autem possumus dicere, qualiter penes Angelum sit potentia ad motum naturalem rectum : quia sic esset gravis, vel levis: ergo si penes eum est potentia ad motum, ille erit{processivus : potentia autem ad motum illum completur in organis quae sunt pedes, vel ale, vel pennule in natatilibus, vel annuli in reptibilibus, qua omnia abusio est ponere in Angelo: ergo ipse non movetur.

7. Item, in omni eo quod movetur, aliud est movens, et aliud motum ; ergo si Angelus movetur, aliud erit movens, et aliud motum : et haec duo vel impossi_ bile vel difficile est invenire in Angelo: ergo videtur, quod non movetur.

8. Item, In omnieo quod mobile est localiter praeter solum motum circularem, est etiam potentia ad alios motus omnes vel quosdam, et praecipue ad generationem: sed in Angelo non est sic: ergo non est mobilis secundum rectum motum, qui est descendere de ccelo, et ascendere, et hujusmodi.

9. Item, Nullum mobile per naturam est mobile ad Joca contraria, et locum incorruptibilinm et corruptibilium corporum. Veritas hujus patet : quia nihil mobile per naturam movetur sursum et deorsum, et nihil immobile motu voluntario movetur ad locum contrarium nature suae, sed ad locumin quo natura sua conservatur: unde volatilia non moventur sursum in ignem, vel ad locum solis : nec uatatilia egrediuntur in siccum : ergo si Angelus est mobilis, ipse non movebitur nisi ad locum suae nature congruentem et ille est coelum empyreum in genere corporum: ergo numquam movetur ad nos in terram.

1. Sed conrra hoc sunt auctoritates omnium Sanctorum, praecipue Damasceni libro I, cap. 17,ubi sic dicit : Angelus quidem velocitate nature, et quia parate et cito pertransit, diversis in locis operari dicitur. Si ergo pertransit : ergo movetur.

Item, idem: Ubique confestim inveniuntur ubicumque divinus jusserit nutus, nature agilitate'. Multa etiam alia facile est inducere, et hic habentur quedam satis expressa.

2. Per rationem autem objicitur sic: Nihil habens potentiam nullo modo multiplicabilem in medio et secundum essentiam non existens ubique, operari potest nisi ubi ipsum est: Angelus est talis substantia : ergo non operatur nisi ubi ipse est. Propatio secunde: quia prima per se notaest: Angelus est substantia definita in loco, ut probatur hic in Littera.

Item, Angelus habet potentiam substantiae intellectualis cujus non susceptibile est medium quod est inter ccelum et terram, quia hoc est corpus inanimatum. Inde proceditur sic : Angelus non operatur nisi ubi est : sed in diversis locis operatur non simul, sed sucessive, ut dicit Damascenus: ergo in diversis locis successive est: hoc autem est moveri per locum, vel consequens motum localem : ergo Angelus movetur localiter.

Solutio. Dicendum, quod Angeli moventur localiter, ut dicunt Sancti, etiam quidquid contingat de dictis Philosophorum.

Ad primum autem quod contra objicitur, dico quod bene verum est, quod indivisibile de cujus esse est indivisibilitas ipsa, est immobile secundum locum, nec ipsius est locus : quia, sicut dicit Philosophus, neque unam differentiam invenimus loci puncti et ipsius puncti. Quod etiam de esse unitatis et puncti sit indivisibilitas, patet ex hoc quod utrumque secundum esse suum, principium est quanti et terminus : et hoc non _ posset esse nisi indivisibilitas esset de constituentibus ea secundum rationem, et ideo etiam diffiniuntur per rationem indivisi- bilium: utcum dicitur, punctum est cui pars non est : Angelus autem licet sit indivisibilis secundum quantitatem, tamen illa indivisibilitas est consequens esse suum, et non dicitur essentia: et ideo potest habere motum secundum aliam considerationem sui esse, scilicet in quantum est ipse substantia spiritualis, cujus potentia vincit omne prohibens: et hoe vocat Damascenus "velocitatem nature ejus:" vincit enim distantiam spatii, ita quod motus suus non est proportionatus spatio : et vincit distantiam temporis, ita quod motus suus non est proportionatus tempori, nec mensuratur tempore: et vincit obsistens spissum et rarum, ita quod motus suus est per omne plenum sive rarum sive densum, ac si esset va— cuum, nihil resistens moventi, vel moto, et hunc motum dicimus esse supra naturam, non contra, vel infra naturam: et per hoc patet solutio ad tres primas rationes.

Ad aliud dicendum, quod videtur mihi quod solutio illa non solvit: quia absque dubio non est illa intentio Philosophi, quam illa solutio pretendit.

Ad aliud dicendum, quod non semper motus est propter indigentiam, sed quandoque est ad potentiae demonstrationem, sicut frequenter currunt cursores: et quandoque est ad obsequii ostensionem, sicut miles nullo modo indigens, letam accipit occasionem movendi se in servitio regis, in quo nec est indigentia regis quandoque nec militis, sed rex occasionem dat militi, et miles ostendit obsequium. Possemus tamen dicere, quod est propter indigentiam nostram, vel ad merendam gloriam quam ante meritum acceperunt.

Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod ipse non intendit de motu supermundano, sed naturali, et processivo.

Ad aliud dicendum, quod potentia talis data est Angelo in creatione nature sue.

Ad aliud dicendum, quod verum est de motu naturali et processivo, et non de isto qui supermundanarum est substantiarum.

Ad aliud dicendum, quod in Angelo est voluntas movens : et id quod est Angelus, est motum: sicut in animali est anima movens, et corpus motum : et ideo habet diversitatem moventis et moti: potest enim esse movens forma, et motum materia, ut in igne ascendente : et hoc per accidens: quia ignis actu ignis existens, non est extra locum nisi per accidens: et hanic potentiam complere ascendendo potest forma substantialis ad quod potentia datur propter indigentiam, licet actus sine indigentia quandoyue exerceatur.

Ad aliud dicendum, quod _ intelligitur in his in quibus idem motus est ad formam et ad locum, sicut in gravibus vel levibus : quia in illis movens est generans, vel non prohibens sive non removens impedimentum : sicut lapis descendit, qui est super columnam remota columna. Sed in Angelo non est talis motus, sicut patet ex prius dictis : quoniam sicut potest haberi a Philosopho in VIII Physicorum, idem est generans et movens secundum locum: per hoc enim quod generans dat generato formam suam, datei etiam omnia accidentia formaim illam consequentia: et precipuum inter illa accidentia est motus localis: et ideo si genita est aliqua res extra locum suum, propter aliquid detinens eam, remoto detinente, movetur per se ad locum, quitamen motus est a generante primo, quod dedit ei speciem et accidenlia speciem consequentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22