Articulus 23
Articulus 23
An Angelus moveatur secundum locum transeundo spatium ?
Et opponitur sic : 1. Omne quod transit de extremo ad extremum: aut transit per medium, aut manet in uno extremo et generat se alio in vel simile sibi, aut est simul in extremo et extremo. Constat autem, quod secundus modus et ultimus sunt impossibiles : Angelus enim non generat alium Angelum, nec Angelus est hic et ibi, quia si id quod est ibi sit extra quia est hic, Angelus esset extra seipsum, quod impossibile est nec potest dici quod sit ubique, quia hoc jam improbatum est, et in Littera dicitur contrarium : ergo de hoc loco non venit illuc nisi pertranseundo spatium.
2. Item, Damascenus dicit, quod cum est in terra, non est in ceelo. Aut ergo venit transeundo, aut non. Si non transeundo: et cum est hic, non est ibi: oportet quod generetur hic. Si autem transeundo: tunc habeo _ propositum, quod petransit medium.
Si forte tu dicas, quod movetur ad modum nostri intellectus: quia est de hoc quod est ultra mare, et statim de hoc quod est in Colonia, vel alia civitate, preter hoc quod transeat per omnia media: hoc nihil est : quia nos non querimus de motu intelligentiae per intelligibilia, qui non est motus substantia, sed conversio intellectus super id quod habet apud se: et quia utrumque conjungitur intellectui sine medio, scilicet id de quo cogitat ultra mare existente, et id quod cogitat in Teutonia existens, ideo potest se convertere super hoc et illud, preter hoc quod pertranseat media: sed nos querimus de motu angelice substantia, que venit de loco ad locum : unde patet, quod nulla est ista responsio.
Si forte velles dicere, quod distantia quidem distantia est, sed non est ei distantia, sicut quidam dicunt, et ponunt exemplum : sicut siinter celum et terram esset vacuum, tune centrum esset immediatum circumferentia. Contra: Vacuum Ulud: aut relinquit distantiam loci sed privatam omni locato: aut nihil ponit. Si dicas, quod nihil, tune nihil est quod dicis : quia nec erit distantia, nec circumferentia, nec centrum, nec aliquid : si autem relinquit distantiam inter extrema, tune falsum tu ponis, quod centrum esset immediatum circumferentie.
3. Item, Videtur impossibile quod distantia sit, et non sit sibi distantia: quia quod simpliciter est, ad nihil potest comparari respectu cujus non sit: dicit enim Philosophus, Quod in se est substantia, respectu nullius et in nullo potest esse accidens: et quod est aliquid in actu, respectu nullius potest esse nihil in actu illo.
4. Item, Sint duo termini, scilicet a et B, et moveatur Angelus ex a in B. Dividatur autem asin c. Inde procedo sic : Angeli motus est in B: ergo in toto B quiescet post motum, et erit in motum esse: ergo necessarium est si movetur, quod moveatur inc: c autem est medium spatium: ergo movetur in medio: ergo falsum est quod dicis, quod distantia non sit sibi distantia.
3. Item, Quidquid in aliquo in quo primo est in motum esse, necessario accipitur ante hoc in moveri, sed Angelus cum est in terra, accipitur ut in quo primum est in motum esse: ergo quidquid est de spatio ante hoc in illo, est ut in moveri : ergo movetur per medium.
SED CONTRA : 1. Omne quod movetur per medium, partim est in termino a quo, et partim est in termino ad quem : Angelus movetur per medium, ut tu dicis: ergo partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : sed omne tale est divisibile : ergo Angelus est divisibilis, quod aperte falsum est.
2. Item, Omne quod movetur per medium, citius esset in medio, quam in extremo: ergo Angelus citius esset in medio, quam in extremo, quod falsum est: quia dicit Damascenus, quod confestim inveniuntur ubicumque divinus jusserit nutus.
Soxutio. Sine prejudicio loquendo dico, quod transit medium, et quod medium est distantia, sed non sibi, eo quod virtute movendi vincat eam. Et hoc possumus videre per simile. Dicit enim Philosophus ante finem VIII PAysicorum, quod infinita omnis potentia, sicut magnitudino et multitudo, excellens est omne finitum : et ideo demonstrat ibi, quod si esset potentia movens infinita, quod moveret motum quem influit ipsi mobili in nunc: nos autem non possumus dicere potentiam Angeli infinitam esse simpliciter, sicut nec essentiam ejus dicimus infinitam : sed dicimus eam non finitam proportione alicujus corporalis potentiae moventis: et ideo si corporalis infinita vinceret spatii distantiam, multo magis dicemus vincere ipsam potentiam Angeli: et ideo dico, quod transit spatium indivisibiliter : et sibi efficitur totum spatium sicut unum indivisibile : quia motus ejus est ad voluntatem: dictum est enim supra, quod ipse mobilis est qui habet in voluntate transitum sui motus, et in potestate ad remotum vel ad propinguum aequaliter. Concedimus igitur primas rationes probantes, quod transit medium : licet transeatipsum ut indivisibile unum respectu potentiae moventis.
Ad Hoc autem quod contra hoc objicitur, quod non sit sibi distantia : respondeo, quod est distantia quidem semper, sed non facit eum distare de motu, propler victoriam potentiae moventis: et hoc bene contingit in multis, sicut jam dictum est de virtute infinita movente per distans, quae necessario vincit medium velocitate motus.
Ad Hoc autem quod objicitur, quod est motus ex ain ps, et dividatur in c: dico, quod non habet locum hic: quia tales demonstrationes non habent locum nisi in his motibus tantum, in quibus potestas moventis et quantitas mobilis et distantia spatit sunt proportionata : hoc autem non est hic, et ideo non habet locum.
Si autem tu objicias fortem objectionem, quod secundum hoc erit simul in motum esse, et a quo movetur, et in moveri, sicut probat secunda objectio : dico sine prejudicio hoc nonesse verum : quoniam simul accipitur secundum rationem eorum quae dicuntur esse simul : aliter enim dicuntur esse simul mathematica secundum locum, inter quorum ultima nihil est medium : et aliter dicuntur esse simul naturalia, ut quorum ullima agunt et patiuntur ad invicem. Similiter etiam dicitur in tempore vel mensura aliter simul: et ideo non dico, quod Angelus moveatur in tempore, ut patebit in sequenti articulo, sed motus est in nunc: et possum dicere, quod probabilius mihi videtur, quod a quo est motus, et per quod est motus, et in quo est in motum esse, sunt tria nunc sese consequentia: et tune non sequitur aliquod inconveniens: quia tunc non erit simul moveri et motum esse: et est tunc dare nune in quo movetur, et nune in quo quiescit : et tamen illa tria non faciunt quantitatem nisi forte discretam, quae nihil habet medium: et non exigitur aliquid probandum, nisi hoc forte tantum, quod nunc possint se consequi in motu Angeli, ut probabitur in sequenti questione. Et per hoc patet solutio ad prima objecta.
On this page