Articulus 24
Articulus 24
An motus Angeli sit in tempore, vel in nunc ?
Et videtur, quod in tempore : quia 1. Omnis motus habet prius et posterius, ut partes essentiales sibi : omne prius et posterius est in tempore: ergo motus Angeliest in tempore.
2. Item, Omnis motus est de numero# successivorum : omne autem successivumi habet esse in partibus, quarum una est: post aliam : ergo motus Angeli tale habet esse: omne autem quod habet tale esse, est in tempore : ergo motus Angeli est in tempore.
3. Item, Dicit Avicenna in Su/fficientiar sua, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non su~;' bito : ergo et motus Angeli est hujusmo-7% di: ergo est in tempore.
4. Item, Aristoteles in tertio Physico% rum: Motus est endelechia existentis in’ potentia secundum quod in potentia est j¢ ergo motus habet esse permixtum cum, potentia. Aut igitur respectu ejusdem ha-, bet actum et potentiam, aut respectu di-, versorum. Si respectu ejusdem : ergo se-, cundum idem est potentia et actus, quod, non potest esse : ergo relinquitur, quod sit hac duo respectu diversorum : actus igitur erit secundum quod est via in actum, quia via in aliquid, attingit illud in quod est via: et hoc dicit Commentary tor super IIT Metaphysice, quod motus; dicitur ens, quia est via ad verum ens ;, et potentia erit secundum quod est ex; alio quodam quod abjicit: abjicere au~; tem et accipere non sunt simul, sed re-, spectu diversarum partium temporis: ergo videtur, quod nullus motus possit esse In nunc.
5. Item, Detur, quod sit in nunc: contingat autem alium Angelum fortiorem moveri super idem spatium : ergo cum velox dividat tempus, in minori quam in nune movebitur ille per spatium illud: ergo est accipere minus indivisibili, quod est impossibile: ergo ut prius.
6. Item, Contra hoc quod suppositum est supra, objicitur sic: Dicit Philosophus, quod inter quaelibet duo indivisibilia alicujus generis est accipere compositum in eodem genere: et hoc est scriptum in commento super VI Physicorum : licet etiam innuatur ex littera libri, quod inter duo puncta est linea, et inter duas lineas superficies, et inter duas superficies corpus : cum enim non sit terminus sine terminato, necesse est hoc esse verum.
7. Item, Inter duo nunc tempus est: et sic est in omni continuo : ergo impossibile est accipere tria nunc, in quibus nihil intercidat medium, ut videtur.
8. Item, Subtiliter probat Commentator in VI Physicorum, quod in omni motu est divisio quedam mobilis et spatn, sic: Detur motus esse ex a: ergo in toto a quiescet: et accipiatur locus proximus ad a qui sit B: ergo ins movetur id quod per spatium fertur: omne autem quod movetur, partim esta quo, et partim in quod: ergo id quod fertur, partim est in a : ergo intercipit movendo in B partim de loco a, a quo est inotus: ergo inter a et 8 locus est: et sic semper est accipere: ergo necesse est motum omnem divisibilem esse divisione spatii : ergo et tempus mensurans ipsum est divisibile : et sic nullum motum contingit esse in nunc, nec aliqua nunc se consequi, ut videtur.
Sed contra objiciunt quidam sic: In quibus nullum est medium, in his simul est fieri et factum esse: sed in generatione simplici nullum est medium: ergo simul contingit in ipsa fieri et factum esse, et mutari et mutatum esse: et vocant generationem simplicem generationem substantive, qu est inter opposita per contradictionem in quibus non est medium : et hoc dicunt quidem, sed non probant : tamen pro simili adducunt, ut probent simul Angelum moveriet motum esse.
Pro eis autem potest objici sic: Sicut se habet ens simpliciter ad ens secundum quid, ita se habet generari simpliciter ad generari secundum quid: sed ens simpliciter opponitur non enti simpliciter, et ens secundum quid opponitur non enti secundum quid: ergo cum generatio secundum quid sit ex non ente secundum quid, ut album ex non albo, quod tamen est aliquid : generalio simpliciter erit ex non ente simpliciter, et sic generatio est mutatio ex nihilo: inter nihil autem et aliquid nihil est medium: et non distat fieri a factum esse nisi per medium: ergo in omni transmutatione substantiae simul est fieri et factum esse, id est, in eodem nunc : multo ergo magis hoc potest esse in motu substantiae spiritualis.
Sed haec videtur mirabilis philosophia que nulli concordat Philosopho, quinimo omnes concorditer dicunt duo his opposita: quorum unum est, quod nihil per naturam fit ex simpliciter nihilo. Aliud est in VI Physicorum, quod fieri et factum esse numquam sunt simul: quod enim fit, non est: et quod factum est, est: sequitur ideo, quod idem est, et non est: nisi forte tam absurde respondeas, quod dicas, quod in substantiis quod fit est: quod penitus est ridiculosum : quia in substantiis magis haec est vera, Quod fit non est, quam in accidentibus, cum in accidentibus aliquid de extremo sit in ipso fieri, in substantiis omnino nihil : quia forma substantialis non est magis et minus, sicut accidentalis. Ideo dicunt alii, quod differentia est inter nunc et instans : quia nunc est indivisibile temporis quod est substantia ipsius. Instans autem est quod accipitur inter duo tempora, quasi quod instat a parte nostre significationis. Et verum est quod dicunt, quod inter quaelibet duo nunc est tempus, sed non inter quaelibet duo instantia: quia si ego signo tempus ad unum instans, nihil prohibet quin tu possis significare ad proximum instans consequens illud in tempore: et ideo dicunt Angelum moveri in instanti, et non in nunc. Sed hoc non concordat veritati : quia sic accipiendo nunc, non sunt duo nunc in toto tempore, sed unum solu ; sicut illud quod fertur, est unum in toto tempore, et unum in toto motu.
Praeterea, Philosophus Averroes assignans differentiam inter continuum lines, et inter continuum temporis, dicit, quod est accipere duo puncta in linee continuo, sed non in continuo temporis, quod non permanet, nec habet positionem in partibus : et ideo si hoc esset verum quod dicunt, nihil esset quod dicit Philosophus : ergo relinquitur, quod Philosophus intendat inter quaelibet duo nunc esse tempus, secundum quod nunc est terminans motum : sed etiam inter quelibet duo momenta vel mutata motus est: et sic accipitur in significatione instantis praedicta ab eis : ergo solutio non valet.
Solutio. Mihi videtur quod supra dictum est ', quod ¢empus in sacra Scriptura multipliciter sit dictum : et videtur, quod id quod non habet relationem ad motum ceeli, sicut ad causam sui motus et quietis, quod illud non sit in tempore motus ceeli, sicut numeratum in numero, vel mensuratum in mensura. Dicit enim Philosophus Rabbi Moyses, quod omnis motus hujus nature reducitur ad motum ceeli, qui fecit moveri hance naturam: constat autem, quod motus Angeli ad motum ccli ut ad causam reduci non potest: ergo non erit in tempore ceeli sicut in numero et mensura. Aliud autem tempus quod accipitur praeter ordinem mobilium ad causam unam motus, est in ipso mobili ut in subjecto, et differt unumquodque mobile. Et ideo, sicut nos accipimus continuitatem temporis et discretionem et substantiam in illo quod est proprietas motus ceeli : discretionem, quia numerat per duo quae sunt prius et posterius: continuitatem a spatio per quod est motus, eo quod in nullo loco discreto accipitur mobile, sed ut per quodlibet in quo est quasi locus fluens renovando situm continentiae et substantiam, per hoc quod id quod fertur, est unum in toto motu: ita oportet nos considerare in ista parte naturam ipsius temporis secundum naturam motus et mobilis. Constat autem, quod Angelus motus, id est, qui fertur, est indtvisibilis : et sic idem quod adjacet ei, est indivisibile : loco autem per quem est motus non commetitur : ergo non acci- : pitur ante et post in loco : cum igitur ab illis fuerit prius et posterius in motu, non habebit motus suus prius et posterius. Spatii etiam distantia vincitur a vi moventis potentia : ergo spatium non faciet sibi continuum motum. Remaoet igitur (ut diximus) quod tantum sunt tamquam tria indivisibilia motus ejus : vel unum adjacens ei, ter tamen acceptum, quod idem est, sciJicet, secundum quod est in loco a quo, et in loco per quem, et in loco ad quem est motus : et nihil continua- - bit hunc numerum ipsorum nunc: jam ergo planum est respondere objectis.
Ad PRIMA enim quinque dicendum, quod ille propositiones non tenent, nisi in motu physico : motus autem Angeli non est physicus, ut jam patet, nec ordinatus ad physicum.
Ad aliud dicendum, quod si motus Angeli est ab a in B, impossibile est, quod a et gs dividantur per motum in c : quia totum spatium interjacens motui indivisibili, est ut unum indivisibile : in indivisibili autem non dividuntur indivisibilia, sed divisibilia quorum termini sunt indivisibilia : et ideo illa ratio de motu Angeli non tenet.
Ad puo sequentia dicendum, quod hoc non est verum nisi in motu qui continui- tatem habet a spatio, et continuat tempus sua continuitate : et jam ostensum est, quod hoc non convenit motui Angeli.
Ad solutionem aliorum qui dicunt, quod simul est moveri Angeli et motum esse, dicendum quod si verum dicunt non est intelligibile illud verum : licet enim dicant unum esse simplex, est tamen in ratione duphci: et in quantum est finis preteriti, dicunt ipsum adjacere motui Angeli: et in quantum est principium futuri, dicunt ipsum adjacere ei quod est motum esse. Sed contra hoc est, quod licet sit in ratione duplici, non tamen est in ratione triplici : et nos accipimus in Angelo terminum a quo, et per quem, et in quem : unde illa solutio non bene est intelligibilis. Probatio autem qua probant dictum suum, omnino falsa et absurda est: quia hoc est impossibile, quod fieri sit cum factum esse, et mutari cum mutatum esse : cujus rationem reddit Commentator super VI Physicoruna, dicens quod generatio et corruptio non sunt mutationes facte per se accepte in natura nec umquam separantur ab alterationem : et ideo generatio finis motus est qui est alteratio et corruptio similiter. Dicitur enim, et verum est, quod motus babet duplicem finem, scilicet ejusdem generis qui est motum esse, et alterius generis qui in alteratione est : sicut generatio est corruptio : et in motu locali luminosi corporis illuminatio diaphani directe oppositi : sequitur enim motum candele illuminatio domus ad omnem partem oppositam candele, et motum solis secundum circulos altitudinis illuminatio horizontis illius, cujus ascendens est gradus, in quo significatur circulus illius altitudinis. Unde dicendum, quod cum generatio sit corruptio, conjuncta est alterationi, et corrupta est res ad instans quo est generatum esse : quia hoc est finis motus et mutationis illius : et hoc bene contingit, qaod motus est ad nunc, licet non in nunc: sicut linea est ad punctum, licet non in puncto vel ex punctis.
AD ARGUMENTUM ergo primum dicendum, quod generatio simpliciter non est entis in universali, sed est entis simpliciter, id est, substantiae cui subjicitur non ens simpliciter, idest, non ens, quod non est simpliciter apud naturam apud quam compositum est ens simpliciter, et potentia non ens simpliciter, sed secundum quid: sed in generatione secundum quid, subjicitur ens simpliciter per formam substantialem, et non ens secundum quid, id est, secundum privationem ejus in quod est generatio secundum quid: cum enim in tota natura generatio unius sit corruptio alterius, oportet corrupto dare esse per formam substantialem et accidentalem, et hoc subjicitur generation physice, secundum quod omnis generatio est cum actione et passione, et ex contrario in contrarium: unde secundum quod est generatio substantiae tantum, sic secundum intellectum supponitur mutationi ipsa materia tantum : secundum autem quod generatio unius est corruptio alterius, supponitur materia cum forma substantiali ut recedente : secundum autem quod est generatio cum actione et passione, supponitur materia cum forma recedente, et contrariis accidentibus et proprietatibus illius forme : et sic semper est in natura : et ideo non oportet nos dicere, quod fieri et factum esse sint simul, et corrumpi et corruptum esse simul: sed corruptum esse et generatum esse possunt esse simul respectu diversorum, scilicet secundum rationem finis et principii, et corrumpi et generari simul respectu diversarum formarum, scilicet recedentis, et advenientis.
NoranpuM autem, quod circa hanc questionem propter difficultatem suam sunt multe opiniones, quarum quedam sunt heretice habite nunc a modernis. Philosophi enim quidam explicantes Vetus Testamentum de missionibus Angelorum, sicut Rabbi Moyses, et Rabbi Elieser, et Rabbi Joanna, dixerunt Angelos moveri, sed obedire eis omnes virtutes quoad nu- tum : et ideo per effectum illarum virtutum obedientium dicunt eos moveri, et non aliter : et hoc (quia sacre Scripture contrarium est) heresis est. Alii fuerunt, qui dixerunt Angelum simul esse in pluribus locis, hoc esse ejus moveri, et etiam in omnibus si velit: et hoc etiam pro heresi habitum est, cum habeat definitam substantiam secundum dicta Sanctorum, et non possit in pluribus locis simul esse. Ahi sunt qui dicunt, quod motus ejus est per suam voluntatem, et movetur in nunc si vult, et movetur in tempore si vult. Alii dicunt, quod non in nunc, sed in tempore imperceptibili, quod est repente moveri : et ideo videtur nobis, quod in nune movetur. Ali dicunt, quod movetur in nunc uno secundum duas rationes : et ideo moveri suum et motum esse sunt simul. Et alii dicunt aliter, ita quod non sunt duo perfecte concordantes in hac quiestione.
On this page