Text List

Articulus 25

Articulus 25

An in uno loco spirituali possunt esse duo spiritus sine coangustatione sui?

ARTICULUS XXV. An in uno loco spirituali possunt esse duo spiritus sine coangustatione sui?

Deinde queritur de hoc quod dicit : "Si multi essent spiritus hic, non eo coangustarent locum, etc."

Istud enim videtur esse contra Damascenum dicentem sic : Est autem intelligibilis locus, ubi intelligitur, et est incorporea natura, ubi nimirum est, et operatur, et non corporaliter continetur, sed intelligitur 1. Inde procedo sic : Sicut se habet locus corporalis ad corpus, ita se habet locus intelligibilis ad spiritum : in Solutio. uno loco corporali non possunt esse diversa corpora sine coangustatione : ergo in uno loco spirituali non possunt esse diversi spiritus sine coangustatione sui ut videtur.

Praeterea queritur juxta hoc, Quid dicatur locus inielligibilis a Damasceno ? Si enim dicatur natura aliqua intelligibilis, ut est Deus, vel Angelus. Illud non videtur : quia unus Angelus non est locus alterius Angeli, cum non sit terminus includens ipsum : similiter Magister negabit infra, quod Deus sit locus, et in loco proprie, cum non sit corporalis natura. Si vero dicatur locus intelligibilis, locus in quo est intellectualis natura : tune videtur idem esse locus intelligibilis, et locus corporalis, et non esse distinctio inter locum corporalem, et locurn spiritualem, ut videtur.

Soxutio. Dici potest, ut supra habitum est, quod res multipliciter sunt in loco : et quod locus dicitur multipliciter’: est enim locus proprie, et est locus per translationem aliquam a proprietate loci dictus. Locus per translationem a proprietate loci dictus, potest esse spiritualis natura, sicut dicit Philosophus in III de Anima. Bene jam dicentes sunt, scilicet Philosophi, animam esse locum specierum rei, quod non tota sit intellectiva, et non actu, sed potentia est species. Et sumitur ibi locus a proprietate loci, que est salvare, eo quod species esse habent incorruptibile in intellectu : quaemadmo- dum in natura corporali res in proprio loco salvatur : et quia specierum motus est ad intellectum possibilem, et quiescunt in ipso,et moventur ab ipso immobili existenti. Similiter possumus dicere, quod Deus locus intelligibilis est Angel: et in sequenti capitulo dicit Beda, quod intra Deum currunt Angeli, quocumque mittuntur ', eo quod continet eos et ambit ambitu virtutis continentis. Locus autem proprie dicitur duobus modis, scilicet diffinitive, et circumscriptive : et de utroque supra dictum est. Diffinitivus autem dicitur a Damasceno intellectualis locus ex relatione ad naturam intellectualem, que est Angelus : et ideo dividitur contra corporalem, quia corporalis dicitur ex relatione ad corporalem naturam contentam per se vel per accidens in illo: sicut accidentia dicimus in loco, quae situalia sunt in loco. Et per hoc patet solutio ad totum praeter primum,

Ad guop dicendum, quod Magister accipit hic locum qui habet corporalem continentiam : cum enim spiritus non repleat, cum quolibet corpore potest esse in eodem loco : et unus alium non coangustabit : sed non sic est de loco intelligibili, qui accipitur ex relatione loci ad intellectualem naturam diffinitam in ip~ so, quae determinatur ad locum per opus : unam enim talem relationem impossibile est fieri ad duos Angelos : et ideo impossibile est duos Angelos esse in eodem loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 25