Articulus 26
Articulus 26
An Angeli sunt circumscriptibiles ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo N, "Spiritus creati in loco... sunt quodammodo locales et circumscriptibiles, etc."
2. Praeterea, Circumscribi dicitur in loco, cujus partes copulantur ad terminum loci, ut ei principium sit in prima parte loci, et medium in media, et ultimum in ultima: hoc autem modo Angeli non sunt in loco. Si forte velles dicere cum Gregorio et Damasceno, quod spiritus creati in comparatione incircumscripti spiritus corporales sunt, et ideo circumscribuntur loco. Hoc non videtur: quia sicut quod in se substantia est, respectu nullius potest esse accidens, ut dicit Commentator super librum Physicorum : ita quod in se spiritus est, respectu nullius potest esse corpus.
Solutio. Ad hoc dici potest cum Damasceno, quod Angeli dicuntur et sunt circumscriptibiles quodammodo, et non simpliciter. Sic enim dicit Damascenus : "Circumscriptibiles sunt Angeli : cum enim sunt in ccelo, non sunt in terra : et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in ccelo’." Unde circumscribi ponitur hic pro loco diffiniri. Posset etiam dici, sicut Damascenus , quod circumscriptibile dicitur tribus modis, sciheet quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur : et sic dicitur Angelus circumscribi, non loco, vel tempore, quia non excellitur a tempore, sed comprehenditur secundum quod compre- hensio accipitur ab Augustino in libro de Videndo Deo ad Probam, quod comprehendimus illud, cujus fines circumspicimus : sicut omne diffinite essentiae existens comprehenditur. Et nullo illorum trium modorum dicitur Deus circumscriptibilis.
Ad aliud dicendum, quod spiritus in nulla comparatione dicitur corpus : sed non omne corporale est corpus : quia dicitur corporale a proprietate corporis, et dicitur corporale a natura corporis corporale quidem a proprietate corporis, potest esse Angelus, quia convenit cum corpore in diffinitione loci, scilicet esse hic et non alibi, et in circumscriptione per comprehensionem : non autem est corporalis a natura corporis : et quia proprietates ille corporis magis evidentes sunt comparato Angelo ad Deum, ideo dicunt Sancti, quod in comparatione ad Deum, corporales sunt Angeli.
On this page