Text List

Articulus 27

Articulus 27

An una sapientia numero potest esse in sit verum. mentibus diversorum ?

ARTICULUS XXVH. An una sapientia numero potest esse in sit verum. mentibus diversorum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in sequenti parte, O, ibi, "Sed potius sicut Ex hoc enim quidam volunt habere unam numero sapientiam esse in mentibus diversorum. Et ideo rationes eorum ponendae sunt, ut videatur an hoc in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, etc."

1. Prima est hee: Si non est una numero, sed specie : tunc non valet exemplum Augustini, quia Deus idem numero existens, est in omnibus locis.

2. Item, Si sunt idem specie tantum, et diversa secundum numerum : cum duo secundum numerum sint aliquid plus- quam unum, videtur falsum dicere Augustinus, qui dicit in Littera duas sapientias non esse aliquid plus quam alteram solam.

3. Item, Hominem esse animal, est dictum verum scitum a multis: aut ergo est idem verum, aut diversum in mentibus diversorum. Siidem, habeo propositum. Si diversum: ergo erit commune ad omnia illa vera: et sic est dictum commune, et non singulare: et sic propositio in qua subjicit hominem esse animal, necessario est conmunis, et non singularis, quod falsum est.

4. Item, Cum homo dicitur et intelligitur a diversis: aut est idem intellectum, aut diversum. Si idem, habeo propositum : quia cum veritas complexorum sit ex intellectu incomplexorum, erit eiam idem verum in complexis propositionibus et dictis apud omnes. Si non est idem : ergo hoc quod dico, homo, commune est ad illa: et sic non erit species specialissima, sed subalternum genus.

5. Item, Quanto agens est potentius, tanto suum effectum erit sibi similius: si ergo forma existens in materia in qua ignobilius esse habet, quam in intellectu, potest generare sibi similem, sic quod est eadem ei secundum existentiam: multo magis forma existens in intellectu in quo habet esse nobilius, generabit aliquid existens ex se idem ei: ut si possim videre cogitationes tuas, generarent se in mente mea eodem numero.

6. Item, Magis conveniunt esse in intellectu et intellectu, quam esse in materia et intellectu: sed eadem numero potest esse in materia, et in intellectu: ergo multo magis eadem numero potest esse in intellectu, et intellectu.

7. Item, Si non sunt unum numero, continget quod Angeli multo plures veritates ignorabunt, quam scient: sciet enim quilibet illas quae sunt in mente sua, et ignorabit omnes quotquot sunt in mentibus aliorum, quae multo plures sunt : et hoc est inconveniens.

He sunt rationes eorum. Pro eis autem potest objici sic:

8. Dicit Aristoteles in VII primae philophiae, quod si forme sunt absolute a rebus quarum sunt (ut dicebat Plato), tunc nihil per eas erit scitum: ergo si forma que est in anima, alia est a forma que est in re, non erit res scita per ipsam: sed res una est a quocumque sciatur: ergo id per quod scitur, erit idem sibi: sed quecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem: ergo etiam species existentes in animabus omnium que sunt earumdem rerum, erunt exdem: et hoc est propositum : quia scientia constat ex illis speciebus.

9. Item, In his quidem quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur: scientia namque speculativa, et quod speculatum est, idem est: sed in omni intelligibili (at exponit commentum) idem est intellectus, sive materia: ergo in omni intelligibili idem est intellectus et quod intelligitur, et scientia speculativa idem cum eo quod speculatum est. Inde sequitur, quod species in anima idem est speciei extra in materia: sed quecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo etiam apud omnium mentes scientia speculativa est eadem numero.

10. Item, in Wide Anima, Omnino autem intelligens secundum actum est res intellecta. Ex hac positione deducta ut prius, videtur sequi idem.

11. Item, Quecumque potentia est ad actum aliquem, ipsa reducta in actum, habet illum actum eumdem numero ad quem erat, et non specie: intellectus autem est potentia ad species rerum intellectarum : ergo ipse reductus in actum, habet actum rei eumdem numero, non specie: ergo eadem forma numero est in intellectu et in materia: et deducendo ut prius, sequitur omnium scientiam esse unam numero. Prima autem ultime rationis patet per se. Secunda scribitur in III de Anima, ubi sic dicit Aristoteles: Sensitivam autem anime, et id quod scientiis affici potest, hac potentia sunt: hoc quidem, id quod sub scientiam cadit: illud vero, sensibile. Atqui necesse est aut res ipsas, aut formas in anima esse: at non suntin ea res ipse profecto, non enim ipse lapis est in anima, sed species. Quare anima sicut manus est: manus enim est organum organorum: et intellectus est specles specierum, et sensus est species sensibilium. Et intendit, quod res secundum naturam non sint in anima, sed forme et secundum intellectum et secundum sensum, ut patet in expositione commenti.

12. Item, objectio est commenti ad idem sic: Quidquid separatum est ab hic et nunc, et aliis contrahentibus ad individuum, estidem apud omnes, quia est ubique et semper: omne autem intelligibile separatum est ab hic et nunc, et ceteris individuantibus: ergo est idem apud omnes, et ubique et semper: ergo est idem intellectus speculativus in omnibus animabus.

Ecce rationes quae sunt additw rationibus istorum, et videntur fortiores quam prius posite.

Sed IN conTRARIUM objicitur sic: 1. Dicit Philosophus, quod scientia est actus et qualitas anime, et habitus denominans animam: et Augustinus hoc confirmat supra‘, ubi probat mutabilem esse naturam anime, dicens quod aliud est sapientem, aliud inertem esse: sed accidens unum non potest esse in diversis subjectis : ergo non potest esse, quod una scientia numero sit in animabus diversorum.

2. Item, Continget secundum hoc eamdem numero veritatem esse scitam et oblitam, quod reputari potest inconveniens.

3. Fortius potest objici sic: Detur, quod forma substantialis rei eadem que est in anima, sit in re, et e converso: quero, per quem modum sit in ipsa: aut enim sicut in materia, aut potentia perfectibili, aut aliter quocumque modo. Si dicas primo modo, ut videtur velle Philosophus. Contra: Omnis forma dat esse et actum et rationem potentiae quam perficit : ergo intellectus accipit esse et rationem a forma asini vel capre, quod absurdum est. Si vero dicas, quod aliter est in ipso :cum igitur nulla forma sine subjecto esse possit, ipsa erit in aliquo ut in materia: quia dicit Aristoteles in VITI Metaphysice, quod per hoc Philosophi materiam maxime putabant esse substantiam et solam, quia non substante ipsa, nihil subsistit aliorum : ergo oportet ponere, quod asinus per materiam et formam sit in anima, quod negatum est a Philosopho.

4. Item, Duorum actuum vel plurium diversorum specie vel genere, non est aliquid susceptibile simul: sed intellectus simul susceptibilis est omnium formarum: ergo non recipit ipsas ut sunt substantiales eedem numero quae sunt in re.

5. Item, Omnis forma inest, sive sit substantialis, sive accidentalis: et si non insit, non est: ergo si eadem forma sit in anima quae estin re ipsa, inest anime utforma: seda materia et accidentibus non habet, quod materiae extra dat esse et rationem, sed a seipsa : ergo cum ipsa per seipsam sit in anima, ipsa dat ei esse et rationem: ergo intellectus intelligens asinum, est asinus, et sic de aliis, quae ridiculosa sunt.

6. Item, Omnes Philosophi concorditer in suis metaphysicis ponunt scientiam in praedicamento qualitatis, scilicet Avicenna, Algazel, et Aristoteles, magister eorum, et etiam Augustinus in suis Predicameniis.

Soxotio. Dicendum meo judicio, quod species quae sunt in anima, non sunt eedem numero cum formis rerum extra: nec una scientia est eadem cum scientiis s aliorum. Unde deceptio est in rationibus prius inductis. Est enim considerare speciem in anima duobus modis, scilicet in comparatione ad animam in qua est: et sic est accidens et passio existens in anima, secundum quod dicit Philosophus, quod voces sunt note passionum que sunt in anima. Est etiam considerare eam in quantum est intentio rei: et sic cum una sit res, est intentio una apud omnes: et si illa intentio numeretur a parte intendentium per eam ad rem, tot sunt quot sunt intendentes per eam.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod exemplum Augustini tenet ex parte intentionis constituentis scientiam, secundum quod numeratur a parte rei, quia sic facit scire rem.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod hoc modo loquendo due scientiae idem erunt.

Ad aliud dicendum, quod hoc et sequens parum cogunt: non enim dicitur singulare dictum ex hoc quod species dicti in anima una sit, sed a parte unius intentionis rei in anima hae et illa: sic enim nihil esset singulare : socratitas enim non est una in sensibus omnium, et tamen est singularis singularitate rei quam determinat. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens. Quod autem verum sit, patet: quia nihil est genus ad ea quae nihil addunt super ipsum: et similiter nec est species ad ea quae nihil addunt super ipsum. Intentio autem hominis in communi nihil additum sibi recipit in anima mea et tua et illius, et ideo ab istis non efficitur communis, nec est communis ad eas, sed remanet singularis, ut prius.

Ad aliud et ad sequens dicendum, quod ille rationes procedunt ex falsis : falsum autem supponitur in hac, quod forma in materia generet-eamdem sibi per existentiam, cum expresse dicat Philosophus generare eam se in specie simili, eo quod individuo eadem et numero eadem non potest permanere. In sequenti etiam supponitur falsum, in has scilicet, quod eadem numero species sit in anima et in materia extra: et hoc qualiter sit, infra patebit.

Ad omnia illa quae objiciuntur ex verbis Philosophi, quod dicitur intellectus secundum actum res intellecta, et scientia et scitum idem secundum actum : bene verum est hoc quoad hoc quod utrumque est in actu ab actu uno qui est species rei. Sienim querama te, quid facit materiam rei in actu, tu dices quod species rei. Et si queram a te, cum accipit intellectus rem in intellectu, quid facit eum esse in actu, tu dices iterum, species rei: ergo sunt idem in actu, quia ab eodem actu qui est in re, est secundum esse, in intellectu autem secundum quod est intentio separata : et sic patet, quod non idem est esse ipsius actus, licet sit semper actus ejusdem, scilicet rei: sed in uno ut intentio rei, et in alio ut dans esse rei: et ideo non sunt idem numero: et hoc intendit Philosophus. Alii autem dicunt, quod hoc non intelligitur nisi in intellectualibus separatis per esse, ut est Angelus, et hujusmodi: sed quia illi falsum dicunt, ideo non est curandum: haec enim non est intentio Philosophi : et si esset, falsum diceret : quia in illis minus verum est quam in aliis.

AD RATIONEM autem Commentatoris dicendum, quod ipse accipit intentionem ex parte illa qua comparatur ad rem cujus est ratio et intentio: et sic planum est quod dicit: quia sic numeratur numero rei, et non numero intendentium per ipsam: ut dictum est prius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27