Text List

Articulus 28

Articulus 28

An potius dicendum sit, quod Deus est alicubi, vel alia sunt in ipso ?

ARTICULUS XXVHT. An potius dicendum sit, quod Deus est alicubi, vel alia sunt in ipso ?

Postea queritur de hoc quod dicit, ibi, O, sub finem: "Jn illo sunt potius omnia quam tlle alicubi, etc."

1. Videtur enim sibi esse contrarius : quoniam ante concessit Deum esse hic totum, et in loco esse, et locum esse.

2. Praeterea, Videtur contra Augustinum ese quod dicit Angelum moveri, et non Deum, cum dicat Augustinus Angelum non moveri per locum.

Sed Ad hoc solvere leve est secundum prius habita, ut dicatur Deum non esse alicubi, secundum quod alicubi participare potest discretionem loci circa locatum, quia sic removeret ab eo quod non posset esset in locis aliis, et Deum non esse proprie locum, sed per trans~ lationem ab aliqua loci proprietate.

Ad aliud dicendum, quod Augusti~ nus (ut in Litfera determinatum est) dicit Angelum non moveri localiter : quia non commetitur se spatio, ut supra: habitum est: sed catholice non potest negari, quin Angeli moveantur, cum hoc dicat canonica Scriptura, et non assumptis corporibus tantum : sicut dixit Zacharias : Angelus qui loquebatur in me.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28