Text List

Articulus 3

Articulus 3

An Deus mutabilia sciat immutabiliter, et opposita sciat eodem modo ?

ARTICULUS III. An Deus mutabilia sciat immutabiliter, et opposita sciat eodem modo ?

Ad secundum proceditur sic : Mutabilia scire immutabiliter, est scire mutabilia aliter quam sunt: scire autem rem aliquam aliter quam est, decipi est: ergo videtur, quod si Deus sciat mutabilia immutabiliter, quod ipse decipitur in eis.

Hic etiam cadit questio de scientia oppositorum, utrum illa sciat eodem modo ?

Videtur quod sic : quia 1. Ipse eodem modo scit rem quando est, et quando non est: esse autem rem et non esse, sunt opposita secundum affirmationem et negationem : ergo ipse scit simul contradictoria, ut videtur : ergo multo magis alia opposita.

2. Item. Si tpse scit rem ut est, oportet quod ipse sciat eam sub differentiis temporis : ergo scit me lecturum quando lecturus sum, et scit me legisse quando legi, et scit me legere quando lego : omne autem quod cadit sub differentia temporis, est mutabile : ergo Deus scit mutabile temporaliter et mutabiliter, ut videtur. Si autem tu dicas, quod non scit temporaliter res, sequitur ex hoc quod nullam haberet scientiam de re quando est et quando non est, sed indistincte et confuse sciret res: et hoc est imperfectum, et Deo non attribuendum.

SED CONTRA : 1. Omnis acceptio est secundum potestatem accipientis, et non accepti : scientia est acceptio quedam, ut dicit Philosophus : ergo est secundum potestatem accipientis, et non accepti: Deus autem sciens est immutabilis : ergo sua scientia est immutabilis.

2. Praeterea, in Littera negatur hoc: ergo videtur, quod sua scientia non sit de mutabilibus mutabiliter.

Solutio. Leve est hoc solvere secundum supra dicta, scilicet quod ly mutabiliter potest determinare verbum ex parte materiae super quam transit scientia, et sic scit Deus mutabilia mutabiliter, et temporalia temporaliter, et opposita oppositis modis: vel potest referri ad verbum per comparationem ad scientem, et sic scit mutabilia immutabiliter, et temporalia intemporaliter, et opposita uno modo simplici.

Ad primum ergo dicendum, quod non decipitur : quia etiam apud nos scientia mutabilium ex parte scientis immuta-— bilis est, quia ratio mutabilium immutabilis est : sed cum ratio sit intentio rei mutabilis, scitur rei mutabilitas per intentionem illam quando refertur ad rem cui accidit mutabilitas. Et hujus causa est propter hoc quod per hoc quod est immutabilis, non refertur ad rem, sed refertur ad ipsam secundum quod est ratio et intentio rei quae est mutabilis : et sic patet, qualiter in omnibus mutabile scitur immutabiliter.

Ad aliud dicendum, quod opposita scit Deus uno, quod est ratio rei sive sit, sive non sit : quia sibi res non potest preterire, sed semper eodem modo manet, non tamen eodem modo transit ejus scientia super rem: vel ut fidelius dicatur, non uno modo comparatur ad ipsum res: et ideo scitrem esse cum est, et scit eam non esse cum non est, ex hoc quod comparatur res ad esse velad non esse : et hoc est magis de scientia complexorum sive enuntiabilium, de quibus posterius queretur.

Ad aliud dicendum, quod ipse intemporaliter scit omnia quae cadunt sub temporis differentia: et hoc ideo est, quia differentia temporis accidit rei secundum quod est in esse proprio, et non secundum quod est in Deo per ideam. Quod autem certus estin sciendo res distincte, hoc est ideo, quia non tantum scit rem, sed etiam quamlibet compositionem et divisionem rei cum qualibet vel a qualibet re : et hoc incomplexe et incomposite, ut infra dicetur.

Et si tu objicias, quod noster intellectus non sic est de complexo sicut de incomplexo. Resronsio, quod hoc est ideo, quia intellectus noster per substantiam non est suum intelligibile, nec ipse dat modum intelligibili, sed potius accipit ab ipso, et ideo variatur secundum illud : non autem sic de intellectu divino, qui est id per quod intelligit, et dat intelligibili et esse in se, et omnem compositionem et divisionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3