Text List

Articulus 4

Articulus 4

An Deus sciat actu infinita ?

ARTICULUS IV. An Deus sciat actu infinita ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : "Pater et Filius cum Spiritu sancto simul omnia sciunt ef vident."

Potest enim adhuc dubium esse, licet supra expeditum sit, utrum Deus sciat actu infinita ?

Videtur autem quod sic: quia 1. Cuilibet finito possibilis est additio: sed scientiae Dei non potest fieri additio : ergo ipsa est infinita.

2. Item, Augustinus in libro XII de Civitate Det dicit, quod species numerorum infinite in se, non sunt infinite illius scientia, cujus scientiae non est numerus . Ergo videtur, quod actu sciat infinita.

SED CONTRA : 1. Quidquid scitur, scientis comprehensione finitur, praecipue si perfecte scit :_ ergo si Deus scit infinitum, ipse sciendo finit ipsum : ergo non est infinitum simpliciter.

2. Praeterea, Infinitum in se non potest intelligi qualiter alii sit finitum : ergo nec Deo erit finitum.

3. Item, Species numerorum non sunt infinite actu, sed potentia : si ergo Deus scit ipsas esse infinitas, ipse scit quod non est, quod est impossibile.

Ad hoc dicunt quidam, quod triplex est scientia, scilicet intelligentiea, et visionis, et approbationis : et scientia intelligentig# est, qua intelligitur res simpliciter. Vistonis autem scientia est, que transit super res secundum quod sunt vel non sunt sub differentia hujus compositionis vel illius. Approba- tionis autem scientia est, quae est de, bonis quorum Deus auctor est. Sed con-, cra hoc objicitur : Ila scientia quae dicitur intelligentia, aut est finita per intelligibilis rationem idealem, aut non. Si dicas, quod sic: sed unicuique idew respondet ideatum, vel potest respondere: ergo ili idee quae est infiniti, respondet ideatum, vel potest respondere: ergo infinitum potest esse actu : quod ego intelligere non possum, si est verum.,

Item, si dicas quod illa idea "non est ad hoc ut educi possit ideatum sub ipsa, sed quod Deus illa cognoscat infinitum, Contra: Aut cognoscit ut est, aut aliter. Si aliter, non habet veram scientiam ipsius. Si autem ut est, cum ipsum nec sit nec possit esse nisi in potentia, intelligentia non erit nisi in potentia infiniti : et de hoc non contendimus.

Solutio. Mihi videtur, quod actu infinitum semper. est imperfectum, nec in Deo est, nec in natura: sed infinitum ut est finitum, bene concedo quod cognoscit Deus.

Ad primum ergo dicendum, quod impossibile est Deo fieri additionem ali~ quam: quia ipse est majus aliquid quam cogitare possumus: quod non intelligitur dimensive, vel multitudine, cum ipse sit unum solum et simplex : sed quia nihil boni cogitari potest, quin ipse sit illud, et plus quam cogitari potest : infinitum autem nihil boni et perfecti est, sed potius imperfectum : ideo non intelligitur sic: quia, ut supra diximus, etiam intelligi potest qualiter infinitum includat infinitum : tamen multa sunt gue cogitamus, quae non sunt Deus: nec hoc est imperfectionis, sed perfectionis : et sua scientia hoc modo infinita est: quia nihil potest cogitari vel esse, quod si esset, non esset in scientia ipsius, et modo secundum quod est in scientia sua: quia ipse in- telligendo se infinita posse, intelligit infinita secundum quod sunt infinitain potentia.

AD SOLUTIONEM autem inductam respondeo, quod aut non intelligo eam, positum aut intelligentia non dicit nisi relationem intellectus ad rem, prout est quocumque modo, scilicet in potentia, vel in ratione ideali comparationem habente ad id quod erit in actu, sicut supra est ex-

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4