Articulus 5
Articulus 5
Utrum scientia Dei sit enuntiabilium ?
Postea queritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, "Seientia efus non est nisi de his quae sunt, vel fuerunt, vel erunt, etc."
Quod etiam aliter probatur : quia 1. Cum multa sint enuntiabilia, nisi Deus sciret ea, non omnia sciret que sunt, vel erunt.
2. Item, Aliter imperfectior esset sua cognitio quam nostra : quia ego non tantum scio te, sed etiam scio te esse, et legere si legis, et hujusmodi : ergo videtur, quod etiam Deus sciat hujusmodi.
3. Item, Deus non tantum scit subjecta, sed etiam scit eis inesse omnia predicata, quae inesse possunt: ergo scit complexa et enuntiabilia, ut videtur.
4. Item, Aliter sequeretur, quod ipse nesciret Antichristum futurum, vel Casarem fuisse, quod est inconveniens.
SED CONTRA: 1. Non scit nisi per ideam, idea autem non est complexorum : quia complexio nulla est in Deo : ergo videtur, quod ipse non habeat notitiam enuntiabilium.
2. Item, Anima propter sui simplicitatem non est simul nisi unius : ergo cum Deus magis simplex sit, ipse non erit secundum sui intellectum nisi unius : ergo non erit complexorum, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod intellectus Dei est complexorum incomplexe : sunt enim complexa referenda ad rem simplicem, etillain Deum, quam ipse non tantum novit ut simplex est, sed in omni complexione quae accidere ei potest ex compositione, et sic uno quod est ratio non tantum esse, sed habitudinum omnium, ipse intelligit complexiones omnes et compositiones.
Ad primum ergo dicendum, quod aliter est de intellectu nostro et suo: quia noster intellectus non est causa rei vel compositionis rei, sed accipiendo a rebus cognoscit res : et ideo cum res sit diversa, non potest accipi idem a diversis, et ideo erit intellectus compositus : sed suus intellectus est causa omnis rei et ratio omnis rei, et ideo per unum quod est causa et ratio potest intelligi res et rei compositio cum re alia: quia idea non est ratio rei in se, sed in compositione omnium et divisione quam habere potest per se vel per accidens.
On this page