Articulus 6
Articulus 6
Utrum modo Deus potest scire vel prescire, sicut potest scivisse vel prescivisse ab aeterno ?
ARTICULUS VI. Utrum modo Deus potest scire vel prescire, sicut potest scivisse vel prescivisse ab aeterno ?
Deinde queritur de hoc quod dicit: "Ita potest modo scire vel prescire, sicut potest scisse vel precisse ab aeterno."
1. Hoc enim videtur falsum : quia in nostra scientia sequitur, quod si possum scire aliquid quod non scio, scientia mea variatur.
2. Item, Si possum aliquid modo scire, non sequitur ex hoc quod illud prius sciverim : ergo videtur, quod iste consequentiae non teneant in Deo.
Solutio. Dicendum, quod non est simile: sed sicut se habet scibile ad nostram scientiam, ita se habet sua scientia ad scibile. Unde sicut in nobis sequitur, nullum scibile est : ergo nulla scientia est: ita e converso sequitur, in Deo nulla scientia est: ergo nullum scibile est: et sicut in nobis ista due sunt in- compossibiles, scilicet quod ego scientiam alicujus scibilis habeam, et quod illud scibile non sit : quia statim me habente scientiam, sequitur illud scibile esse, quia mea non efficitur nisi ab illo scibili: ita in Deo iste due sunt incompossibiles, quod aliquid sit et quod scientia illius non sit: quia scientia Dei est causa illius : et quia non est causa nisi ab aeterno, sequitur quod ab aeterno sit causa illius: et ideo in Deo est idem posse scire modo et posse ab aeterno scivisse : et iste dus incompossibiles sunt, quod aliquid nune fiat, et quod ipse ab eterno illud non scivit : licet utraque secundum se sit possibilis, quia una implicatur in alia : et quando ponitur aliquid esse quod numquam erit, ponitur per consequens Deum illud semper scivisse, ex hoc, quia sua scientia est aeterna causa vel previsio illius. Et super istum sensum procedit Magister.
On this page