Text List

Articulus 7

Articulus 7

An concedendum sit Deum posse scire quod tpse prius nescivit ?

ARTICULUS VII. An concedendum sit Deum posse scire quod tpse prius nescivit ?

Postea queritur de hoc quod dicit: "Non potest ergo noviter vel ex tempore seire vel prescire aliquid, ete."

Queritur enim, Utram concedendum sit Deum posse scire quod ipse prius neselvit ?

Et videtur quod sic : quia 1. Hoc innuitur in ultima parte sequentis opinionis quam inducit, quod Deus plura potest scire quam scivit, quia transire potest super plura.

2. Item, Quidam objiciunt : Deus potest modo creare quod non creat, et plura creare quam creat: ergo similiter plura potest scire quam sciat.

SED CONTRA: Cum scientia referatur ad scibile, si potest scire quod prius nescivit, videtur sequi quod potest habere scientiam quam prius non habuit: et hoc est Deum alterari ab imperfecta scientia ad perfectam.

Solutio. Videtur mihi, quod non sit concedendum.

Ad ww autem quod objicitur de Litfera: dico, quod non intendit, quod aliqua possint fieri supra quae transeat scientia Dei novo modo, sed intendit quod aliqua possint fieri, super quae ab aeterno fuisset scientia. Et sic non sciret nisi quod prius et ab aeterno scivit.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de creatione : quia illa nihil ponit in Deo, sed in re extra: scientia autem est in sciente ipso, et ideo non potest ei advenire scientia nove rei sine sui varatione : quia illa nova res poneret rationem idealem in Deo, quae nisi ab aeterno fuerit in ipso, varationem ponit circa ipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7