Articulus 8
Articulus 8
An Deus potest plura scire quam scit ?
Deinde queritur de hoc quod dicit: "Item a quibusdam dicilur Deus posse plura scire quam sciat, etc."
Videtur autem, quod ista opinio sit vera : quia 1. Plura possunt esse quam sunt : scientia autem Dei, ut habetur in precedenti capitulo, non est nisi eorum quae fuerunt vel erunt vel sunt : ergo plura potest scire quam scit.
2. Item, Scit quidquid potest facere: potest autem facere plura quam facit : ergo potest plura scire quam scit.
SED CONTRA: 1. Deus scit quidquid potest facere : et non potest plura scire, quam potest facere : ergo non potest plura scire quam scit.
2. Item, In aeternis est idem esse et posse: ergo si potest plura scire quam scit, tunc etiam scit plura quam scit, quod est impossibile.
SotvutTio. Meo judicio ista composita falsa est, Deus potest plura scire quam scit, sicut Magister ante distinxit. Et quod dicit ista opinio, quod sua scientia potest transire super plura quam transit sine mutatione: ita intelligo,. quod hoc ideo, quia posito quod sint plura, sequitur eum plura ab aeterno scivisse. Et de sole quod quidam ponunt pro simili, non est simile: quia in sole non est ratio cognoscendi ea super quae fulget: que si esset in sole, nonesset possibile solem effundere lumen intelligentiae super ea, quorum nulla ratio esset apud ipsum: et sic est etiam in Deo. Unde cum non accipiat de novo rationes intelligibilium, oportet quod ab aeeterno habeat apud se. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad sEcuNpUM dicendum, quod ipse potest facere plura quam facit, sed non scire plura hoc modo quam scit, nisi sicut posse scire et posse scivisse ab externo: et si ponuntur plura esse, supponitur per implicationem in suppositione, quod illa ab aeterno scivit, ut supra dictum est.
Ei vero quod praedictum est, scilicet quod Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare quod ait Hieronymus in expositione Habacuc : Absurdum est, inquit, ad hoc deducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur, quotve moriantur, quota pulicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam ejus etiam ad ima retrudimus, in nosipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes . Hic videtur dicere Hieronymus, quod Deus illorum minorum scientiam sive providentiam non habeat : quod si hoc est, tunc non omnia simul scit et semper. Ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus, ut Deum illa alternatim vel particulatim scire neget, nec per diversa temporum momenta sic illa cognovit, sicut per varia momenta illorum quedam deficiunt, queedam incipiunt. Neque illis aliisque irrationabilibus. ita providet, quemadmodum rationabilibus. Numquid enim (ut ait Apostolus ) cura est Deo de bobus ? et sicut non est cura Deo de bobus, ita nec de aliis irrationabilibus. Dicit tamen Scriptura, quia ipsi est de cura de omnibus . Providentiam ergo et curam universaliter de cunctis quae condidit habet, ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Sed specialem providentiam atque curam habet de rationabilibus, quibus preecepta tradidit, eisque recte vivendi legem preescripsit ac premia promisit. Hance providentiam et curam de irrationabilibus non habet. Ideoque dicit Apostolus, quia non est cura Deo de bobus : providet tamen omnibus et curat, id est, gubernat omnia, qui omnibus solem suum facit oriri, et pluviam dat. Scit itaque Deus quanta sit multitudo pulicum, culicum, et muscarum, et piscium : et quot nascantur, quotve moriantur : sed non scit hoc per momenta singula, imo simul et semel omnia. Neque ita scit, ut eamdem habeat providentiam irrationabilium et rationabilium, id est, ut eodem penitus modo provideat irrationabilibus et rationabilibus. Rationabilibus enim et pracepta dedit, et Angelos ad custodiam delegavit.
On this page