Articulus 9
Articulus 9
An Deus habeat notitiam singularium ?
Videtur enim Deus non habere notitiam singularium : quia 1. Dicit Boetius, quod universale est dum intelligitur, singulare dum sentitur.
2. Item, Omnis intellectus universalium est, ut dicit Philosophus : quia intellectus simplex est, et necesse est intelligibile simplex esse : nihil autem singularium est simplex : ergo nihil singularium est apud intellectum.
3. Item, Philosophus in XI Metaphysice probat, quod non intelligit aliud a se, quia aliter vilesceret ejus intellectus in rebus vilibus, quae melius est ignorare quam scire : ergo videtur, quod ipse non habeat notitiam singularium.
Item, Boetius in libro V de Consolatione philosophiae: "Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terre mole resistunt : Non nox atris nubibus obstat. Que sint, quae fuerint, veniantque Uno mentis cernit ictu : Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem."
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod est intellectus abstrahens formam a re, et illam necesse est depurari propter materialitatem quam habet in re extra, et ille est noster intellectus. Alius est intellectus habens formas vel ideas componibiles exemplariter cum re, et illa sunt universalis vel particularis, ita quod. a neutro abstrahitur, et ideo non repugnant simplicitati intellectus: quia intellectus illas habet apud se, et tales sunt idee et forme sub quibus intelligunt Angeli.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus intelligit hoc de intellectu abstrahente a rebus quia necesse est, quod ille auferat conditiones materiae ab eo quod abstrahit, et assimilet sibi. Sed non sic est de intellectu qui est ad rem faciendam per formam compositionis : ille enim habet formam simplicem apud se, quae non determinatur ad hoc vel illud conditionibus materia, sed per relationem ad hoc vel illud: et per illam potest intelligi universale et particulare, et universale in particulari, secundum diversam relationem rei ad formam illam.
On this page