Divisio Textus
Divisio Textus
Et dividitur in duas. In prima determinat de speciebus praescientiae que sunt praedestinatio et reprobatio. In secunda autem tangit quasdam questiones de praescientia et scientia, communiter consequentes scientiam Dei secundum genus et secundum speciem consideratam, quae incipit in penultimo capite sequentis distinctionis XLI, ibi, F, "Praeterea considerari oportet, Utrum ea omnia quae semel scit, etc."
Precedens autem adhuc dividitur in duas. In prima determinat species prascientix, quae sunt praedestinatio et obduratio. In secunda autem querit, Utrum habeant aliquam causam in predestinato, vel prescito? Et haec incipit in principio sequentis distinctionis, XLI, ibi, A, "St? autem querimus meritum obdurationis, etc."
Ista distinctio dividitur in duas partes. In prima tangit praedestinationem, in se- cunda reprobationem, ibi, D, "Cumgue predestinatio sit gratiae preparatio, etc."
In prima parte facit quinque : quorum primum est, quod tangit de quibus est predestinatio. Secundo, ostendit certum esse numerum praedestinatorum, ibi, B, "Predestinatorum nullus videtur, etc." Tertio, objicitur contra sophistice, ibi, B, §2: "Ad hoc autem objiciunt quidam, etc." Quarto, objicit fortius, ibi, C, "Verumtamen adhuc instant, etc." Quinto et ultimo solvit, ibi, C, § 2: "In hugus questionis solutione, etc."
On this page