Articulus 1
Articulus 1
Ad quod attributorum debet reducit predestinatio, utrum scilicet ad potentiam, sapientiam, vel voluntatem ?
ARTICULUS I. Ad quod attributorum debet reducit predestinatio, utrum scilicet ad potentiam, sapientiam, vel voluntatem ?
Sunt autem hic ante Litteram octo quaerenda : quorum primum est, ad quod trium attributorum possit reduci pradestinatio, utrum ad potentiam, vel ad sapientiam, vel voluntatem ? Secundum, Quid sit re et diffinitione ? Tertium autem, Utrum sit entis, vel non entis? Quartum, Utrum sit aeterna, vel temporalis ? Quintum, Utrum sit solius creature, vel etiam alterius ? Sextum est, Utrum sit omnis rationalis creature, vel solius hominis.
Octavum et ultimum, Utrum sit predestinatio multiplicata secundum singulos praedestinatos, vel omnes pradestinati sint in uno, scilicet in Christo. rationalis
1. Magister supra, in principio distinctionis XXXV_ ponit praedestinationem inter nomina quibus significatur scientia : ergo ad scientiam reducitur.
2. Item, Non est destinare, nisi in animo proponentis : proponere autem est preconcipere de faciendo aliquo: conceptio vero est secundum intellectum prescientem opus:cum ergo predestinatio sit talis preconceptio, videtur predestinatio cadere sub scientia.
3. Item, In quo genere est superius ad aliquid, in eodem est inferius quod accipitur sub illo: sed prascientia est in genere scienti# : ergo praedestinatio, que est sub praescientia, ut supra habitum est , erit in genere scientie.
4. Quia, ut habetur hic, praedestinatio est preeparatio gratiae : preparatio autem actus potentiae est: ergo et praedestina— tio, ut videtur. ,
2. Item, Predestinatio est aeterna, et hic supponatur, quia infra habet probari: praedestinati autem non sunt ab eterno, nisiin potentia cause efficientis : ergo videtur, quod pradestinatio reducatur ad potentiam, quia potentia cause efficientis est.
1. Quia diffinitur per voluntatem : dicit enim Augustinus, quod praedestinatio est voluntas vel propositum miserendi.
2.Item, Gratia et gloria quae sunt effectus praedestinationis, sunt indicantia bonitatem : bonitas autem est dispositio voluntatis : ergo et praedestinatio.
3. Item, I ad Timoth. u, 4: Qui om- nes homines vult salvos fieri, etc. Voluntas autem salutis est ex predestinatione: ergo videtur quod praedestinatio ordinetur ad voluntatem.
Sorurio. Dicendum, quod predestinatio estin genere scientiae effective sive practice, et sic aliquid habet scientiae et aliquid voluntatis: et quia haec inclinant potentiam ad opus, ideo habet etiam aliquid de actu potentie. Sed hoc quod est scientiae practice, dat eiesse: id autem quod est voluntatis et potentiae, est in ipsa per modum proprietatis, secundum quod voluntas est de scito practice, et secundum quod potentia operans extendit se per opus ad faciendum id: et ideo concedende sunt rationes prime.
On this page