Articulus 2
Articulus 2
Quid est praedestinatio in re ?
Et hoc dividitur in duo, scilicet ut queratur primo, Quid sit re? et secundo, Quid sit diffinitione ?
Ad pPRimMuM proceditur sic : 1. Videtur, quod praedestinatio sit aliquid creatum, et non Deus: quia cum dico, iste est praedestinatus, dico aliquid significando passive: ergo significo illud esse ab alio in isto: talis autem modus significandi non convenit Deo, quia nihil habet ab alio: ergo praedestinatio praedestinati non est Deus.
3. Item, Actio, et passio sunt entia que secum habent oppositos respectus : quod patet ex eorum diffinitionibus cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur: et passio est effectus illatioque actionis. Ergo non conveniunt eidem, nec possunt eidem inesse. Cum ergo Deus sit predestinans, ipse non erit pradestinatio qua ille vel ille est praedestinatus: ergo cum predestinatio sit preedestinati, pradestinatio non est Deus.
4. Item, Cum dicitur, Deus creat, res verbi quae est creatio, idem est quod eductio de nihilo in aliquid: haec autem eductio ut forma est in educto: ergo in creatura, et non in Creatore: ergo similiter praedestinatio erit in predestinato, et non in Deo: ergo realiter non est Deus.
5. Item, Absurdum videtur, quod Deus dicatur damnandorum reprobatio. Cum ergo non plus ponat praedestinatio in creatura, quam reprobatio, videtur etiam predestinatio non esse Deus.
SED CONTRA : 1. Nihil est ab aeterno nisisolus Deus: predestinatio autem qua omnes sunt predestinati qui salvabuntur, est ab aeterno : ergo ipsa est Deus.
2. Item, Cum dicitur, praedestinatio est propositum miserendi, nihil cadit in diffinitione in recto quod non sit Deus. Similiter cum dicitur, preparatio gratiae in presenti et glorie in futuro: prepa~ ratio enim est Deus praeparans, quoniam Deus agens est sua actio: gratia autem et gloria cadunt ibi in obliquo: ergo videtur, quod praedestinatio predestinatorum sit Deus ipse.
Solutio. Sine prejudicio loquendo, consentio ultimis duabus rationibus, quod predestinatio secundum id quod est accepta, sive sumatur ex parte predestinantis, seu ex parte praedestinati, semper Deus est. Si enim accipiatur in eo quod est praedestinatio, nihil ponit in tempore aliquo: et si habeat effectum quandoque in pradestinato respectu cujus est, hoc accidit ei ex parte effectus connotati. Sciendum igitur, quod predestinatio est quasi medium inter Deum predestinantem et hominem predeslinatum, et praedestinatio ipsa dicit habitudi - nem Dei proponentis salvare ad salvandum : et ideo praedestinatio non ponitur in praedestinato, secundum quod ipse est diversus a Deo in natura propria existens, sed secundum quod ipse est in scientia Creatoris : sed secundum hoc quod ibi est, probatum est supra, quod ipse est creatrix essentia, et non natura creata : ergo quod sic ponit circa ipsum, non distinguitur ab essentia divina, sed est ipsa essentia divina, et cointelligitur respectus ad rem quam operabitur Deus in futuro.
DicenpuM ergo ad primum, quod cum dicitur, praedestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum quoad nos, et non secundum rem: est enim sensus, quod iste est pravisus salvari, et ly previsus non ponit aliquid secundum rem extra previdentem, licet ponat respectum quoad aliquid, quod in futuro erit aliud a Deo, circa quod erit effectus predestinationis. Unde tali modo significandi active vel passive sufficit diversitas rationis quae est inter previdentem, et previsum non in se, sed in ratione ideali, in qua fuit ab #terno.
Av aliup dicendum, quod predestinatio formaliter non est in praedestinato: quia non dicit formam cujus esse absolute terminetur in eo, sed potius respectum ad salvandum, cui sufficit ut sit secundum quid, scilicet in idea, ut talis forma significetur in ipso.
Ad aliud dicendum, quod praedestinans et praedestinatus non se habent ut simpliciter activa et passiva secundum naturam, sed tantum secundum aliquem modum significandi in quo notatur dependentia salvandi ad salvantem secundum rationem, id est, cause efficientis, et non e converso.
Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia cum dicitur, Deus creat, hoc non convenit Deo, nisi ex tempore : unde non nominat tantum respectum ad creaturam, sed etiam effectum in creatura, et illa potest essentialiter esse res verbi, licet sita Deo: sed cum dicitur, Deus praedestinavit Petrum vel Paulum, non notatur nisi respectus ad creaturam, qui convenit ab aeterno, et ideo nihil ponit extra Deum.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio non est absurdum, ut dicatur Deus reprobatio: in reprobatione enim non dicuntur nisi duo, scilicet previsio iniquitatis, et preparatio pene: et utrumque quod in recto cadit in diffinitione reprobationis, nominat essentiam divinam cum respectu ad id quod oblique cadit in diffinitione illa, scilicet iniquitatem et peenam: quorum primum non’ ponit in Deo speciem propriam, secundum autem habet ibi speciem. Unde non reputo absurdum, quod Deus dicatur reprobatio ipsa qua reprobantur iniqui.
On this page