Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid est praedestinatio diffinitione ?

ARTICULUS III. Quid est praedestinatio diffinitione ?

Ad sEcunpUM proceditur sic, et ponuntur multe diffinitiones praedestinationis : habemus enim unam hic in Littera in ultimo capite istius distinctionis : "Pradestinatio est prascientia et preparatio beneficiorum, quibus certissime liberantur quicumque liberantur'."

Alia est Augustini in libro de Fide ad Petrum hec: "Predestinatio est gratuite donationis preparatio."

Alia est Augustini in libro de Predestinatione Sanctorum hec: "Praedestinatio est propositum miserendi."

Item, "Predestinatio est alicujus in finem destinatio."

Item, Magistri ponunt aliam : "Predestinatio est preparatio gratia in presenti et glorie in futuro."

Objicitur autem contra primam :. quias 1. Predestinatio non videtur ponere preparationem quae addat aliquid supra prescientiam : cum enim sunt tria, essentia divina, et respectus ad creaturam, et effectus in creatura: praescientia dicit duo priora, et non tertium: eadem autem duo etiam dicit preparatio, et non tertium, quia cum preparatio sit ab eterno, non dicit effectum in creatura: ergo videtur, quod unum nihil addat super alterum : ergo unum superflue conjungitur alteri.

2. Praeterea, Beneficia multiplicia sunt, que non omnia cadunt in ratione gratia gratum facientis: quae tamen liberant ab aliquibus malis : numquid igitur istorum est praedestinatio ? Videtur quod non : quia non dicimus flagellatorum esse praedestinationem, cum tamen dicatur, If Machab. vi, 13: Multo tempore non stnere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, extremt beneficit indicium est.

3. Item, Damascenus dicit, quod Deus non compellit ad virtutem, nec suadet vitium . Ergo videtur, quod non certissime liberat praedestinatio.

4. Item, Certissimus modus, est modus necessitatis demonstrative : sed predestinatio non habet hune modum in liberando, eo quod non tollit libertatem a libero arbitrio : ergo videtur, quod non certissime liberat praedestinatio.

Similiter objicitur de secunda, quod dicitur, "Gratuite donationis preparatio."

1. Non enim dicitur preparari res quando non est, nisi in causa efficiente, ut patet : cum enim dicitur, domus preparatur, non intelligitur preparari per hoc quod habetur artifex sciens et potens, sed potius quando dolantur ligna et eriguntur partes domus: ergo similiter gratuite donationis preparatio, non est nisi quando jam preparatur liberum arbitrium ad suscipiendum, et quando infunditur gratia : haec autem non sunt ab aeterno : ergo preparatio gratuite donationis non est ab aeterno: sed praedestinatio est ab aeterno: ergo male per preparationem diffinitur.

2. Item, Gratuita donatio est id quod datur sine meritis, quia gratuita donatio non est nisi id quod datur gratis: ergo videtur, quod secundum illam diffinitionem non sit nisi gratiae prime, et non glorie, vel gratiae subsequentis quae datur post prevenientem : quod est contra diffinitionem ultimam.

Similiter objicitur de tertia. 1. Preedestinatio enim est ab aeterno: ergo videtur, quod non causatur ab aliquo temporali: miseria autem temporalis est: ergo videtur, quod predestinatio non respicit statum mise-~ rie, nisi per accidens: ergo non est propositum miserendi, ut videtur, nisi per acccidens: ergo per hoc non erit diffinienda praedestinatio.

Item, Secundum hoc non omnibus convenit, qui tamen praedestinati sunt, ut Angeli et Christus : nulla enim miseria sublevata est in eis.

Item, Homo esset preedestinatus etiamsi non peccasset : et tamen non esset ablata ab eo aliqua miseria.

2. Praeterea queritur, Utrum intelligitur de miseria culpe2 vel de miseria pene, vel utraque? Et videtur, quod de miseria culpe : quia consuevit dici, quod predestinatio necessario ponit gratiam finalem, haec autem non relevat nisi culpam et non peenam. Sed contra: Gratia et gloria tollunt peenam et culpam : predestinatio autem est preparatio gratiae et glorie in futuro: ergo videtur, quod intelligitur de utraque miseria.

Eodem modo objicitur de sequenti, quod "praedestinatio est alicujus in finem destinatio."

1. Si enim ponitur ibi finisin quem est destinatio, necessario presupponit principium ejusdem destinationis, et medium per quod est destinatio: quae ergo sunt illa?

2. Item, Cum destinare sit equivocum ad proponere et mitterre, videtur magis sumi pro proposito, quam pro missione. Prosatio. Non enim mittitur nisi qui est : sed praedestinatur qui non est : ergo predestinare non est destinare aliquem, sed potius destinare aliquid ante in proposito, sicut dicitur, II Machab. v1, 20, de Elea— zaro, quod destinavit non admittere illicita propter vite amorem. Hoc etiam videtur per Joannem Damascenum, ubi vocat praedestinationem, predeterminationem : predeterminatio autem potius est premeditantis, quam premittentis aliquem in aliquid.

3. Item, Si praedestinatio esset destinatio alicujus in aliud, non diceretur preparatio gratiae et gloriae : quia gratia et gloria non diriguntur ad aliquid: sed potius diceretur preparatio Angeli vel hominis qui dirigitur.

Tandem objicitur etiam contra ultimam: quia

1. Presens gratia et gloria in futuro dicunt aliquid in tempore, cum tamen predestinatio nihil dicat in tempore.

2. Item, Damascenus dicit, quod pro- videntia et praedestinatio sunt eorum : que non sunt in nobis, sive in potestate . nostra: sed gloria aliquo modo est in potestate nostra per gratiam, cadit enim sub merito, quod est in potestate nostra: ergo videtur, quod gratiae et glori# non sit preedestinatio ?

Praterea, Gum unius rei unica sit diffinitio, queritur, Penes quid sumantur assignate diffinitiones ?

Solutio. Dicendum, quod predestinatio quoad aliquid sui in omnibus illis diffinitionibus diffinitur: et quia plura sunt in ipsa, ideo plures dantur diffinitiones. Potest enim praedestinatio diffiniri in se, vel secundum statum aliquem predestinari. Siin se: tunc habet in se genus remotum, et coarctationem illius generis per actum cause operantis, et effectus suos. Vel etiam potest attendi nomen predestinationis. Dico ergo quod prima datur per genus remotum quod est prescientia, et contrahitur per actum operantis cause, et effectum proximum qui est beneficia certissime liberantia. Secunda autem non considerat nisi actum cause operantis et effectum. Ultima autem effectum proximum et remotum, qui efficitur mediante alio: quia gratia aliquo modo efficit gloriam. Tertia autem datur secundum statum praedestinati ejusdem qui est in miseria, ut homo post peccatum. Quarta autem est ratio explanans nomen praedestinationis. Et per hoc patet solutio ad ultimum.

Ad primum autem dicendum, quod licet predestinatio non dicat effectum in creatura, tamen per modum significandi aliquid addit supra praescientiam: quia prescientia de se non ponit causalitatem ad prescitum, sed praparatio dicit sufficientiam causalitatis ad actum et effectum.

Ad aliud dicendum, quod predestinatio non est proprie nisi gratiw, et glo- riae, et alia sunt indirecte operantia ad liberationem, sicut satisfaciendo, vel humiliando, vel tantum reddendo : directe autem operatur liberationem gratia, que facit dignum vita aeterna, et dirigit in regnum : unde etiam alia beneficia sunt communia praedestinatis et non predestinatis, sed non gratia gratum faciens finalis : et ideo patet, quod illa est effectus praedestinationis.

Ad aliud dicendum, quod predestinatio non compellit ad virtutem, sed tamen finaliter facit eam in libere acceptante et volente : quia licet non cogatur accipere eam, tamen inevitabiliter inclinabit voluntatem ad accipiendum eam.

Ad aliud dicendum, quod non est in prescientia et praedestinatione certitudo demonstrationis : quia non sunt cause per quas inferri possit salus de necessitate rei, sed de necessitate consequentia tantum, ut supra diximus de infallibilitate prescientiae divine , et iterum infra ostendetur, cum queretur de certitudine numeri praedestinatorum.

Ad id quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod aliter est in artifice creato, et artifice increato : quia artifex creatus non producit materiam, sed preparat eam tantum, accipiendo eam ab extrinseco. Deus autem et producit id quod est necessarium ad opus, et operatur preparando in ipso. Sunt enim tria, scilicet ars, natura, et Deus. Ars operatur super materiam imprimendo speciem artis, non dando materiae virtutem conservativam forme quam impri-~ mit, ut patet in figura incisionis, quam lapis continet non ex virtute quam accipit ab artifice, sed per virtutem quam habet ex natura. Natura autem dat formam et conservantiaformam : cum enim generans dat formam et transmutando materiam a forma quam prius habuit, et ab accidentibus et virtutibus quas prius habuit, dando formam, dat omnia acci~ dentia composito ex forma illa quae conservant formam in materia. Deus autem agit totum, et materiam, et formam, et proprietates : et ideo preparatio sufficiens est in ipso solo sciente, potente, et volente etiam antequam agat: sed non sic est in materia, et adhuc minus in arte: unde non erat simile quod pro simili inducebatur.

Ad aliud dicendum, quod quidam dicunt cum Damasceno, quod predestinatio perse non est nisi gratiae, et glorie per consequens, et non primo, eo quod datur nostro operi quod est in potestate nostra. Sed melius potest dici, quod verum dicit Damascenus: sed tune praedestinatio est trium, scilicet gratiae, et meriti, et glorie. Et gratia quidem non est in potestate nostra, ita quod sit a nobis secundum id quod est, licet possimus aliquid operari ad ipsam, scilicet faciendo quod in nobis est. Meritum autem non est in potestate nostra in quantum est meritorium, quia hoc esta gratia: sed tamen esta potestate nostra alio modo, scilicet quia actus meritorius est a nobis : liberum enim arbitrium dat actum, et gratia informat eum. Sed gloria non est in potestate nostra secundum quod est abundans supra meritum : est enim relata ad id quod est in potestate nostra, per hoc quod datur actibus meritoriis : et hoc non in omnibus, quia in parvulis effectus praedestinationis non est opus, sed gratia et gloria tantum.

Ad id quod objicitur de tertia dicendum, quod bene potest dici, quod hec diffinitio respicit statum ex parte praedestinati,quem previdet Deus : et quod hac diffinitione praedestinatio non convenit omnibus praedestinatis, sed homini cadenti tantum. Vel si velimus generaliter extendere praedestinationem, tune dicimus, quod miseria in diffinitione non respicit miseriam quae sit in praedestinato, sed quae esset nisi esset effectus praede- stinationis : misericordia enim praevenit miserendo, ne incidat in miseriam: et hac miseria miser esset Angelus et etiam natura humana in Christo assumpta, si a gratia unionis separaretur, vel non tunc fuisset assumpta : et nullum dubium habet diffinitio.

AD ULTiMUuM autem quod contra illam diffinitionem objicitur, dicendum quod. bene potest intelligi de utraque miseria secundum’ ordinem, ut primo tollatur culpa per gratiam, et poena per gloriam.

Ad id quod objicitur contra sequentem diffinitionem, dicendum quod in veritate ibi est finis destinationis et medium et principium. Principium autem est propositum, et preparatio gratiae est quasi medium quod opponitur in cursu qui est in tempore, et gloria est ut finis : et ideo incipit ista destinatioab awterno, et dirigitur per tempus totius cursus, iterum in aeternitatem.

Ad aliud dicendum, quod utroque modo intelligitur cadere destinatio in ratione praedestinationis. Uno modo ratione propositi destinantis, et alio modo ratione directionis. Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod licet non destinetur nisi qui est, tamen preedestinari potest qui non est in propria natura, licet sit in Dei notitia : quia prepositio composita verbo, notat antecessionem eternitatis ad tempus.

Ad aliud dicendum, quod in utrisque intelligitur preparatio : Deus autem preparat eligendo quos dirigit, et preparat eis bona quibus habiles fiunt directioni : tamen effectus solius gratiae et glorie exprimitur, quia illa dicunt medium et finem directionis, quam importat preedestinatio in abstracto significata.

Ad id quod objicitur contra ultimam diffinitionem, dicendum quod preparatio gratiae et glorie non ponit gratiam et gloriam secundum actum, sed tantum ex parte preparantis : et ideo non sequitur, quod praedestinatio aliquid habeat ex tempore.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3