Text List

Articulus 4

Articulus 4

An praedestinatio sit entis, vel non entis ' ?

ARTICULUS IV. An praedestinatio sit entis, vel non entis ' ?

Tertio queritur, Utrum praedestinatio sit entis, vel non entis ?

Videtur autem, quod entis: quia 1. Dicitur, ad Roman. 1, 4: Qui predestinatus est Filius Dei in virtute. Ibi ponit Origenes talem litteram : Qui predestinatus est in virtute : et dicit super illud in Glossa: Destinatio est ejus qui est. Ergo videtur, quod praedestinatio sit entis.

2. Item, Preedestinatio est preparatio : sed preparatio est entis : ergo et pradestinatio.

2. Item, Electio est propositis duobus, unius preoptatio, ut vult Damascenus : ergo electio est entis : ergo et predestinatio: quia praedestinatio non est nisi electorum. .

4. Item, Preedestinatio est sciti tantum: scitum autem est ens : ergo et predestinatio est entis.

SED CONTRA : 1. Ad Ephes.1, 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem : sed ante mundi constitutionem non eramus : ergo praedestinatio non videtur esse entis.

2. Item, Predestinatio est aeterna: predestinati autem non sunt ab aeterno: ergo, etc.

3. Item, Supra habitum est ab Augustino, quod eliguntur qui non sunt : nec errat qui elegit, nec vane elegit + : ergo videtur, quod non sit entis.

Sotutrio. Dicendum, quod predestinatio ut praedestinatio non est entis simpliciter, sed secundum quid entis, hoc est, in notitia divina, sicut sepius expositum est.

AD PRimMUM autem dicendum, quod predestinatio quidem non est nisi entis : sed predestinatio dicit ordinem antecessionis ad praedestinatum, et ideo potest esse non entis : et huic non contradicit Origenes. Si autem tu dicas, quod ipse sumit pro eodem destinationem et praedestinationem :tunc respondeo, quod destinatio sic scripta non ponit ens simpliciter, sed secundum quid in notitia divina.

Ad aliud dicendum, quod preparatio non ponitur hic nisi secundum habitum penes sufficientiam preparantis, et non penes actum qui ponit gratiam in creatura.

Ad aliud dicendum, quod electio non ponit hic nisi existentes secundum quid, scilicet in notitia eligentis : et preoptatio est eorum quos scit bene recepturos gratiam, et bene usuros ea: non tamen ponuntur absolute esse.

Ad aliud dicendum, quod scitum in nobis ponit ens prius natura vel tempore : sed in Deo este converso: quia sua scientia non dependet ab ente ut a causa, sed potius e converso ens dependet ab ipsa, quia causatur ab ea.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4