Articulus 5
Articulus 5
Utrum praedestinatio sit aeterna vel temporalis ? et, An ponat aliquid in tempore in praedestinato ?
ARTICULUS V. Utrum praedestinatio sit aeterna vel temporalis ? et, An ponat aliquid in tempore in praedestinato ?
Videtur autem esse aeterna: quia 1. Est species praescientiae : cum ergo prescientia sit aeterna, et ipsa predestinatio erit aeterna.
2. Item, Probatum est, quod ipsa est Deus praedestinans : nihil autem est Deus nisi weternum : ergo praedestinatio est eterna.
3. Item, Propositum miserendi non dicit nisi aeternum : cum igitur predestinatio dicat propositum miserendi, ipsa erit aeterna.
SED CONTRA : Nihil aeternum diffinitur per temporale : praedestinatio diffinitur per temporale, quia per gratiam et gloriam : ergo non est pure aeterna.
Videtur autem, quod sic: quia, Joan. 1, 47 et seq., dicit Glossa, quod melius fuit Nathanaeli utramque naturam in Christo cognoscere, quam esse predestinatum. Cum igitur comparatio sit inter bona univoca, et cognitio duarum naturarum in Christo fuerit bonum temporale, videtur quod aliquid temporale ponat in praedestinato.
Item, Videtur falsum quod dicit Glossa, quia utramque naturam in Christo potest cognoscere etiam malus et damnatus : ergo cum praedestinatio non sit nisi sal- vandorum, ut habetur in Littera, videtur predestinatio melius aliquid, quam cognitio duarum naturarum in Christo. Si forte dicas, quod hoc est ideo, quia predestinatio nihil ponit in predestinato, sed cognitio aliquid ponit. Contra: Secundum hoc non potest esse comparatio : quia ejus quod non est, nulla est comparatio ad id quod est.
Item, Ad minus ponit gratiam finalem: et illa aliquid est et melius quam cognitio duarum naturarum in Christo.
Soxutio. Dicendum, quod predestinatio nihil ponit in preedestinatio ut nunc, sed relinquit gratiam finalem ut effectum: tamen semper dicit respectum ad pradestinatum, licet non necessario connotet effectum ut nunc: et ideo de se externa est, et non temporalis : effectus enim qui . est gratia et gloria, cadit in diffinitione predestinationis oblique, et nihil sunt de essentia praedestinationis, licet sint ea ad que notatur respectus causalitatis ejus.
Et per hoc jam patet solutio ad objectionem :quia aeternum denotansrespectum ad creaturam, potest bene diffiniri per illam creaturam, dummodo oblique cadat in diffinitione ipsius.
Api quod ulterius queritur, dicendum quod nihil ponit de se in creatura, nec eliam creaturam praedestinatam ponit esse, sed tamen denotat respectum ad ipsam.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod secundum intentionem Gloss comparantur duo ad alterum illorum per se acceptum, et hoc secundum statum, et non secundum gratiam personalem vel bonum personale : predestinatio enim currit in veteri lege, et lege gratiae, sive lege Christi : cognitio autem duarum naturarum in Christo per presentiam Redemptoris, non fuit nisi in nova lege: etideo cognitio naturarum non excludit praedestinationem, sed potius per effectum gratiae conducit ad eam : et ideo comparatur in nove legis gratia, que ostendit gratiam ad quam pradestinati sumus, ad statum in quo non eramus nisi predestinati ad gratiam, et non habebamus eam, hoc est, gratiam redemptionis, per quam valet nostra gratia quidquid valere potest, ut dicit Magister in IN Sententiarum . Et sic plana est Glossa.
On this page