Articulus 6
Articulus 6
An praedestinatio sit solius rationabilis creature, vel etiam alterius ?
Videtur autem, quod etiam alterius: quia 1. Hoc dicitur in Liftera in principio lectionis, quod "praedestinatio est de bonis salutaribus," ut sunt ‘virtutes, et gratia, et gloria, quae non sunt creature rationales.
2. Item, Augustinus dicit, quod malis predestinate sunt poene: ergo videtur esse de bonis et malis, rationabilibus et irrationabilibus.
SED CONTRA: Non destinatur nisi rationabilis creatura: ergo videtur, quod nec predestinatur nisi illa.
Item, Videtur non esse praedestinatio ad gloriam : quia qui est praedestinatus, semper est praedestinatus : constat autem autem, quod destinatus ad aliquid quando estinillo, non est amplius praedestinatus, sicut Sanctiin gloria existentes non habent ulterius quo destinentur : ergo si gloria esset ultimum eorum, non essent predestinati, quando jam glorificati sunt, quod falsum est, quia semper sunt predestinati : ergo videtur, quod predestinatio non sit.
Solutio. Dicendum ad primum, quod predestinatio dupliciter sumitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter dicit previsionem et preparationem mansionis tantum, non determinando hanc mansionem vel illam : et sic dicuntur pene praedestinate malis. Proprie dicit previsionem et preparationem mansionis, et causam mansionis, sicut gratia est causa mansionis. Unde Augustinus super illud, Vado parare vobis locum : dicit, quod pradestinavit mansiones. Hoc autem modo adhuc dupliciter sumitur. Dicitur enim praedestinatio ut cujus, sive quis praedestinatus : et dicitur ut per quid, et ut ad quid. Primo modo non est nisi rationabilis creature. Secundo modo est bonorum quibus liberatur rationabilis creatura, et ad quae dirigitur. Et per hoc patet solutio ad primam partem questionis.
Ad aliud dicendum, quod predestinatus, potest sumi participialiter et nominaliter. Si participialiter : tunc etiam adepta jam gloria dicitur aliquis vere predestinatus, quia de preterito verum erit dicere, quod Deus praedestinavit illum. Si autem sumitur nominaliter, et est quasi nomen verbale: tunc adhuc gloria quam adipiscitur, - potest considerari dupliciter, scilicet in se prout est finis praedestinationis: et sic non satis proprie dicetur adhuc praedestinatus. Potest etiam considerari continuatio glorie et immensitas ex parte objecti in quo est gloria, quod non potest finiri : et sic continue beatiintrant gloriam, et possunt adhuc dici praedestinati.
On this page