Text List

Articulus 7

Articulus 7

An praedestinatio sit omnis rationabilis creature, vel hominis tantum ? et, An Christus sit praedestinatus ?

ARTICULUS VII. An praedestinatio sit omnis rationabilis creature, vel hominis tantum ? et, An Christus sit praedestinatus ?

Sexto queritur, Utrum sit omnis rationabilis creatura, vel tantum hominis ?

Et videtur, quod non sit Angelorum : quia

1. Predestinatio est pareparatio gratia in presenti et gloria in futuro : in Angelis autem secundum quosdam gratia non precessit gloriam : ergo videtur, quod non sint preedestinati.

2. Item, Si praedestinatio est propositum miserendi, videtur non competere Angelis, in quibus aut numquam fuit miseria, aut si inest, irremediabilis est, ut in demonibus.

3. Item, Destinari est distantis : distans autem quoad actum contemplationis, non est nisi utens speculo et enigmate : Angelus autem non utitur speculo et enigmate, sed videt facie ad faciem : ergo nec convenit ei nomen predgstinationis, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Nulla gratia gratum faciens habetur a creatura rationabili, quae a Deo non sit preparata et previsa : cum igitur Angeli stantes acceperunt gratiam, erat eis preparata et previsa: et haec duo sunt sub alia preedestinatione : ergo ipsi sunt predestinati, ut videtur.

2. Item, Non accipit mansionem beatitudinis, cui ipsa mansio non est previsa et preparata : ergo cum Angelus acceperit mansionem, erat sibi preparata et previsa : ergo ipse est in eam pradestinatus ab aeterno, ut videtur.

Ulterivs queritur juxta hoc, Utrum Christus sit preedestinatus ?

Videtur, quod sic: Ad Rom. 1, 4: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis , ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, Domini nostri. Item, hoc dicunt Augustinus et Ambrosius. Item, Origenes ibidem dicit, Destinatur qui est. Ergo videtur, quod non tantum praedestinatus sit, sed etiam persone competat praedestinatio quae ab aeterno fuit.

SED CONTRA : 1. Ad aeternum non potest notari antecessio : Filius Dei est ab aeterno : ergo respectu sui non potest notari antecessio : predestinatio autem notat antecessionem ad praedestinatum : ergo Filio Dei non competit. Si forte dicas, quod competat ei quoad naturam humanam quae non fuit ab aeterno: hoc nihil esse videtur : quia praedestinatio persone proprie est, et non nature : unde dicimus Petrum et Paulum, non animas vel corpora eorum, predestinatos.

Praeterea, Augustinus exponit hoc de persona, et non de natura.

2. Item, Detur etiam, quod de natura intelligatur, adhuc videtur non compe~ tere : quiain Ill Sententiarum? dicitur gratia illi homini fuisse naturalis : ergo videtur, quod natura non habuit antecessionem ad gratiam, nec ordine, nec tempore : ergo non fuit destinatus ad gratiam.

3. Item, Ipse semper fuit comprehensor: ergo semper fuit gloria plenus : numquam ergo in illam fuit destinatus.

Solutio. Dicendum, quod predestinatio omnis creature rationabilis est, tam hominum quam Angelorum, et est etiam Christi hominis in quantum est homo ; ita quod fiat distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum : sed hoc bene concedo, quod non habet se uno modo creatura rationabilis ad predestinationem : sed homo habet antecessionem aeternitatis ad personam et naturam, et ordinem nature ad gratiam, et statum viae in gratia proficiendo ad gloriam. Angelus autem habet quidem antecessionem aeternitatis ad personam et naturam, et ordinem nature ad gratiam secundum quosdam natura tantum, secundum quosdam etiam in tempore : sed non habuit distantiam vie gratiae ad gloriam : secundum quosdam habuit tamen distantiam vie a confirmatione quae fuit glories complementum et perfectio beatitudinis. Christus autem non habuit antecessionem aternitatis ad personam, sed ad unam naturarum suarum, nec antecessionem nature ad gratiam unionis vel habitus anime, etiam nec distantiam vie inter gratiam et gloriam anime in se, sed in membris : in se autem habuit distantiam vie inter gratiam et gloriam corporis. Et ita patet, qualiter ea quae sunt praedestinationis, per prius, et posterius invemiuntur in homine praedestinato et Angelo et Christo.

Dicenpum ergo ad primum, quod gratia in Angelis secundum omnes precessit gloriam quoad confirmationem, licet non quoad habitum glorie.

Ad aliud dicendum, quod misericordia preservans a miseria salvatur in Angelis et in homine secundum primum statum, ut dictum est supra.

Ad aliud dicendum, quod distantia est multiplex, scilicet in modo contemplationis et in via proficiendi ad beatitudinem. Primo modo non habuit distantiam, sed secundo modo, si dicatur beatitudo vel beatitudinis pars confirmatio.

Ad rw quod ulterius queritur de Christo, dicendum quod praedestinatio convenit persone in natura, et non secundum se : et sic salvantur omnia dicta, scilicet Origenis, Ambrosii et Augusti- ni: quia tunc quoad personam est, et convenit ei quoad personam destinari et in naturam et gratiam simul et gloriam: non autem convenit ei sic praedestinari : sed quoad naturam solam convenit ei predestinari in gratiam unionis : quoad personam autem in natura convenit ei, ut dicit Augustinus, preordinari in gratiam reconciliationis, ut praeordinatio referatur ad personam, non gratia persone, sed gratia nature.

AD oBsecTA autem dicendum, quod licet praedestinatio sit persone, non tamen oportet quod conveniat ei gratia persone, sed gratia nature.

Ad aliud dicendum, quod gratia dicitur illi homini naturalis, non quod sit natura ejus, sed quia est ad esse personam: unde etiam praedestinatio proprie refertur ad suppositum hominis in quantum est hic homo.

Ad aliud dicendum, quod licet distantia vie non fuerit gratia ab habitu glorie, fuit tamen secundum aliquid in corpore et in anima : et in corpore quoad gloriam corporis, in anima autem quoad hoc quod ante mortem compatiebatur corpori, post resurrectionem autem non : et in III Sententiarum' dicit Magister, quod Christus meruit sibi impassibilitatem in anima et immortalitatem in corpore.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7