Articulus 8
Articulus 8
Vtrum praedestinatio sit omnium hominum, vel quorumdam tantum ?
Videtur autem, quod omnium : quia 1. Dicit Apostolus, I ad Timoth. u, 4: Qui omnes homines vult salvos frert, et ad agnitionem sui nominis? venire. Ergo omnibus paravit gratiam et gloriam : quia preparatio (ut prius habitum est) non est nisi de voluntate preparantis.
2. Item, Anselmus dicit, quod non est causa quare quidam non habent gratiam, quia Deus noluit dare : sed potius, quia illo porrigente, illi nolunt accipere : ergo videtur, quod quoad se omnibus equaliter paravit.
3. Item, Jacob. 1.5 : Si guis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Ergo omnibus paratus est dare.
4, Item, ASternum, ut dicit Anselmus, claudit in se omne tempus et omnia que sunt in tempore : sicut praesens tempus claudit in se omnem locum, et omnia que inloco sunt: ergo egualiter se habet ad omnia temporalia : cum ergo predestinatio sit aeterna, videtur quod # qualiter se habeat ad omnes.
5. Item, Dionysius dicit et etiam Philosophus, quod primum aequaliter se habet ad omnia : sed non omnia squaliter se habent ad ipsum.
SED CONTRA : "Multi sunt vocati, pauci vero electi". Cum ergo electio sit praedestinantis, quosdam rejicit, quosdam praedestinat.
Soxzutio. Dicendum, quod praedestina- tio non est omnium, sed quorumdam tantum, scilicet preparatorum ad gratiam et gloriam. quae autem sit ratio hujus, in sequenti distinctione habet determinari, ubi queretur, Utrum predestinatio habeat causam aliquam ?
AD PRIMUM ergo dicendum, quod secundum Damascenum:, hoc intelligitur de voluuntate antecedente, et non consequente. Dicitur autem voluntas antecedens, quae non habet relationem, nec ponit effectum ad nostram causam, hoc est, ad nostra merita: sic enim considerata voluntas nihil producit, nisi ad salutem voluntas autem consequens est, que est ex nostra causa, secundum quam previdendo malitiam, quosdam reprobat, et quosdam eligit, ut bene gratia utantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad : se quia aliter non essemus culpabiles gratiam non accipiendo : sed predestinatio non dicit tantum voluntatem dandi, sed etiam preparationem gratiae illis quos previdit quod volent accipere : unde dicit relationem ad accipientem. Licet ergo voluntas dantis una sit respectu omnium, non tamen una est relatio ipsius ad accipientem et non accipie ntem, et hanc relationem nominat predestinatio. Patet igitur, quod nec destinatio se habet uno modo.
Ad aliud dicendum. quod illa auctoritas loquitur de appositione gratiae in presenti : illa enim nulli congrue petenpreti eam negatur.
On this page