Text List

Articulus 9

Articulus 9

An praedestinatio multiplicetur secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno ?

ARTICULUS IX. An praedestinatio multiplicetur secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno ?

Octavo et ultimo queritur, Utrum predestinatio multiplicetur secundum singulos praedestinatos, vel omnes praedestinati sint in uno ?

Videtur autem, quod omnes in Christo simus praedestinati : quia

1. Dicit Apostolus ad Ephes.1, 4, quod elegit nos in ipso, hoc est in christo, ante mundi constitutionem : cum igitur electio sit praedestinationis, videtur quod predestinavit nos in ipso.

2. Item, Ad Ephes. 1, 10, dicit, quod in ipso restauravit quae in celis et que in terris sunt? : et nihil restauravit quod ab aeterno non previdit et preparavit : ergo videtur, quod in ipso etiam omnia restaurata praedestinavit : omnes autem predestinati sunt restaurati : ergo omnes praedestinati sunt in ipso, ut videtur.

SED CONTRA : Predestinatio est preparatio gratiae, etc. : preparatione autem una non preparatur Christo et Petro : ergo nec predestinatio una. De hoc autem alibi, scilicet in III Sententiarum satis dictum est .

Soxvutio. Dicendum est, quod non simpliciter, sed quoad aliquid praedestinati sumus in Christo : est enim gratia formaliter gratificans, et quoad hanc non sumus preedestinati in Christo : quia gratia nostra numquam essentialiter fuit in Christo. Est etiam gratia expediens nostram gratiam ad actum quoad hoc ut possit nobis valere,‘et quoad hanc predestinati sumus in Christo : quia, ut dicit Magister in III Sententiarum +, non valeret nobis penitentia, nec opera nostra, nisi Christus satisfecisset pro nobis : et sic intelliguntur auctoritates inductae : et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9