Articulus 11
Articulus 11
Utrum tam numerus numerans quam numerus numeratus electorum certus stt ? et, Utrum scriptus in libro vite deleri possit de ipso ?
ARTICULUS XI. Utrum tam numerus numerans quam numerus numeratus electorum certus stt ? et, Utrum scriptus in libro vite deleri possit de ipso ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B: "Praedestinatorum nullus videtur posse damnari."
Ibi enim tangit de numero electorum, circa quem primo querendum est, Utrum tam numerans quam numeratus numerus electorum certus est ? Secundo, Qua certitudine certus est ? Tertio, Utrum unus possit accipere coronam alterius ? quia hoc videtur dicere in Littera.
Ad PRIMUM proceditur sic : 1. Super illud Luc. v, 6 : Rumpebatur rete eorum : dicit Glossa : "Non tot intrant de Judaeis, quot praedestinati sunt ad vitam." Ergo videtur, quod numerus numerans et numeratus possit minui. Ergo eadem ratione potest etiam augeri.
2. Item, Deuter.1, 11: Addat Dominus ad hune numerum multa millia. Glossa ibidem dicit, "Ad hune numerum, scilicet prefinitum in scientia Dei, qua novit qui sunt ejus." Ergo illi numero prefinito est aliquid addibile : ergo videtur, quod non sit certus.
3. Item, Job, xxxiv, 24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Glossa Gregorii ibidem dicit : "Locum vite aliis cadentibus, alii sortiuntur." Ergo videtur, quod ad minus numerus numeratus non sit certus.
4. Item, Apocal. mt, 11, super illud, Tene quod habes, etc, dicit Glossa "Altis cadentibus, alii in locum eorum subinducuntur."
3. Item, Exod. xxxn, 31 et 32 : Aut dimitte eis hane noxam, aut si nen facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Ergo aliquis est delebilis de numero predestinatorum : ergo mutari potest numerus.
6. Item per rationem probatur idem sic: Pone numerum signatum quem vis, et unus illorum sit modo : aut ille est liberi arbitrii aut non. Si non : ergo mereri non potest, nec demereri : ergo non erit in regno celorum propter meritum : ergo non est de numero predestinatorum, et hoc est contra propositum. Si autem est in statu liberi arbitrii flexibilis : ergo potest transgredi. Transgre_ diatur ergo, quoniam possibili posito nihil accidit impossibile : et si transgreditur, possibile est eum mori in tali statu. Moriatur ergo, adhuc nihil debet sequi impossibile : sequitur autem tunc diminutum esse numerum praedestinatorum : ergo possibile est praedestinatorum nunumerum diminui.
7. Eodem modo penitus probatur, quod possibile est eum augeri. Ponatur ergo aliquis de his qui non includuntur in illo numero, esse nunc : ille habet liberum arbitrium : ergo potest facere quod in se est : faciendo autem hoc, Deus inevitabiliter dabit ei gratiam. Ponamus ergo eum decedere in gratia
SED CONTRA : Nihil est omnium futurorum quod secundum numerum et speciem et mate- riam et suppositum Deus ignoret : ergo ipse scit quot et qui salvabuntur : impossibile ergo est, quod numero salvandorum finaliter possit fieri additio vel subtractio : ergo impossibile est numero predestinatorum posse aliquid adjici vel subtrahi.
Praxrrresa, Queramus de quorumdam dicentium, quod numero quo numerat Deus praedestinatos, non potest fieri additio vel subtractio, sed numero numerato dicunt enim ilh, quod eodem modo numerat Deus plures et pauciores sine variatione ipsius, sicut unitas numerat multitudinem majorem vel minorem, secundum quod dicit generaliter Philosophus, quod numerus est multitudo mensurata per unum.
Videtur autem hoc impossibile : quia 1. Absurdum est Deo dare scientiam fallibilem et imperfectam, imperfecta autem est quae non cognoscit omnia etiam in suppositis propriis, quibus distinguuntur res a se invicem : ergo Deus jam novit personaliter omnes salvandos.
2. Item, Quidquid novit infallibile est, ut habitum est in precedentibus : ergo impossibile est illi fieri additionem et subtractionem, et sic certus est sibi numerans et numeratus numerus, etiam quantum ad personas.
Solutio. Sine prejudicio dicendum puto, quod numerus apud Deum certus est utroque modo : scilicet et formaliter secundum quantitatem discretam, et materialiter quantum ad supposita eorum qui numerati sunt : quia aliter fallibilis et imperfecta esset divina scientia. Et dico, quod sicut dupliciter est certus quoad numerum, ita etiam dupliciter est certus quoad numerantem : quia in predestinatione duo sunt, scilicet scientia tot, et voluntas tot : et voluntas respicit aliquid in opere nostro, quia vult tot quot bene usuri sunt gratia danda ab ipso, et non plures : et si plures essent bene usuri gratia, tunc ab aeterno voluisset plures, et modo vellet plures.
Dicendum ergo ad primum, quod Glossa illa intelligitur in casu, et non universaliter : et est sensus : Non tot intrant de Judaeis tunc, hoc est, in primitiva Ecclesia, quot sunt salvandi Judei universaliter in toto tempore mundi : quia multi intrabunt in fine temporum, quando se videbunt deceptos in Antichristo.
Av atiup dicendum, quod Glossa illa intelligitur de prefinitione presents justitice : ille enim numerus certus est, et augetur tamen, et minuitur de die in diem : quia possunt esse plures et pauciores : licet etiam ille certus sit Deo.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de justitia presenti, quae facit locum vite, non simpliciter, sed quantum ad conditionem status ut nunc.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur etiam illud de corona temporalis justitiae : infra tamen magis queretur de hoe.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic, quod aliquis deleatur de libro qui per previsionem gratiae finalis inscriptus est : sed Moyses loquebatur ex impossibili supposito. Quasi diceret Sicut impossibile est ut me deleas, ita impossibile est ut noxam non dimittas : vel dixit hoc de electione glorie quae debetur duci, quae non haberetur, si non fuisset dux populi: et non de electione simpliciter.
Ad id quod objicitur per rationem, jam sepius responsum est : quia si tu ponas quemcumque praedestinatum nunc, dico quod possibile est eum peccare et mori in peccato : sed si moriatur sic, numquam fuit praedestinatus ; iste enim due sunt possibiles, praedestinatus potest peccare, et praedestinatus potest mori in peccato. Tamen iste due sunt impossibiles, iste est praedestinatus, et mortuus est in peccato : sicut iste due, iste moritur sine gratia finali, et previsus est mori in gratia finali. Unde cum dicitur, Predestinatus potest mori in peccato, conceditur propter potentiam liberi arbitrii : sed tamen haec potentia numquam ad actum potest reduci : quia sic verificarentur contradictorie simul, scilicet iste previsus est mori in gratia finaliter, et iste non est previsus mori in gratia finahter : quia Deus previdet quidquid fit: et per hoc patet solutio ad sequens, quia simile est ist.
Ad id quod ulterius queritur de opi- Ad. quae nione illa, dicendum quod si bene intelhgatur, vera est : vocat enim numerum unum divinam praescientiam preparantem gratiam : et haec quidem est una, et non recipit variationem a rebus ipsis que praedestinantur, nec iteratur proprie in omnibus praedestinatis : sed potius predestinati per varios effectus gratia referuntur ad ipsum sic numerantem. Quia tamen ille numerus non dicit essentiam divinam absolute, sed secundum significationem scientiae preparantis, et haec ponit respectum ad rem : si res semper accipiatur sub illo respectu, impossibile est-non esse certum illum numerum numeratum : sed si res numerata consideretur in se, tune potest esse de numero, et potest non esse, propter flexibilitatem liberi arbitrii. Non autem sic intelligitur, quod scientia Dei transeat super aliquem salvandum, et ille non salvetur.
On this page