Text List

Articulus 12

Articulus 12

Qua certitudine est certus numerus electorum ?

ARTICULUS XII. Qua certitudine est certus numerus electorum ?

Secundo queritur, Qua certitudine certus sit numerus electorum ?

1. Certitudo enim est species veritatis que est immutabilitas vel necessitas in veritate : omnis autem veritas est rei veritas: ergo videtur si certus est numerus electorum, quod certus sit certitudine rei, hoc est, quantitate salvandorum.

2. Item, Nos videmus veritatem rei, et videmus veritatem signi: et videmus, quod veritas signi est a veritate rei, et necessitas signi a necessitate rei: et vocamus rem generaliter, secundum quod est in simplicibus et compositis : sicut etiam dicit Philosophus, Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : et vocat esse et non esse compositionis vel divisionis. Cum igitur scientia sit assimilatio rei intellecte, videbitur veritas scientiae sequi veritatem rei : ergo et certitudo et necessitas sequitur necessitatem rei, et contingentia contingentiam, ut videtur.

3. Item, Gum dicitur, Scientia vel predestinatio Dei vera est : aut intelligitur de veritate rei, aut de veritate signi. Videtur, quod non de veritate rei : quia veritas reinon refertur ulterius ad aliud significandum, nec est proprie de alio. Cum autem dicimus, scientia Dei est certa, vel praedestinatio Dei est vera, illud refertur ad rem ulterius : ergo ha~ bet veritatem signi, et non veritatem rei. Inde arguo ulterius : Veritas signi, in genere veritatis et specie sequitur rei veritatem : veritas praedestinationis est veritas signi : ergo sequitur veritatem rei in genere veritatis et specie. Si hoc detur. Contra : Res ipsa tota contingens est : quia tota est sub libero arbitrio. Prosatio : Quia hoc totum universale quod in singulis particularibus est contingens gratia quorum attribuitur ei predicatum, etiam in universali est contingens: sed haec universalis, omnes predestinatos esse salvandos, in singulis particularibus est contingens, et gratia singularium redditur praedicatum : ergo ipsa universalis est contingens : iste enim et ille contingenter se habent ad salutem, et iterum adeptio salutis participatur a singulis, et non in universali ab omnibus, ita quod a nullo : ergo videtur haec tota esse contingens, omnis predestinatus salvabitur. Inde arguo ulterius : Nullus contingens numerus est certus : numerus electorum est contingens, ut probatum est : ergo non est certus aliqua certitudine.

Solutio. Dicendum sine prejudicio, quod numerus electorum certus est certitudine aliqua immobilitatis vel necessitatis cujusdam, quam supra vocavimus necessitatem consequentem vel respeclivam : quia eadem ratio est hic, et in prescitis.

Api autem quod queritur, Qua certitudine certa sit praedestinatio? Dico, quod sicut praescientiae, ita et pradestinationis est certitudo secundum aliquid habens convenientiam cum certitudine principii. Quod sic videri potest : Pradestinatio Dei causa est gratiae in libero arbitrio, et praescientia Dei aliquo modo est causa : et quia utraque est causa aeterna, necesse est, quod sit immobilis. Quia vero effectus est temporalis, ideo non potest accipere proprietates cause : et ideo remanet causa necessaria, et effectus contingens. Quantum ergo ad hoc quod causa est, habet veritatem principii : quantum vero ad habitudinem effectus contingentis ad ipsam, habet similitudinem cum veritate signi, quia non infert nisi ex suppositione : sicut signo posito ponitur signatum, et signato in quantum hujusmodi posito infertur signum, et non simpliciter. Unde dicendum, quod aliter est in scientia causata are, et in scientia quae est causa rei: quia in scientia causata a re, scientia accipit veritatem a re, et speciem veritatis quee est contingentia vel neces— sitas : unde etiam potest quandoque non accipere speciem, licet accipiat genus ve-— ritatis, quia contingenter potest sciri id quod est necessarium. Scientia vero que est causa rei nihil accipit a re, sed res a scientia : et accipit quidem veritatem, sed non speciem veritatis, quia Deus immaterialiter et necessario modo scit temporalia et mutabilia et contingentia : et ideo ile rationes inducte non minuunt certitudimem ex parte Dei predestinantis, sed ostendunt unumquemque predestinatorum in se contingenter se habere ad esse praedestinatum, et ad esse de numero electorum.

Ad id autem quod objicitur, quod veritas scientiae refertur ad rem, dicendum quod hoc verum est : sed refertur ut ad id de quo est, non ex quo sicut ex causa : et ideo non sequitur speciem veritatis rei : et si dicatur esse signum, hoc non erit simpliciter, sed quoad convenientiam cum signo : quia posita ponit rem, propter habitudinem scientis ad scitum, eo quod in omnibus scientia et scibile habent aliquam proportionem, quecumque sit illa. Et per hoc patere potest responsio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12