Text List

On this page

Articulus 13

Prev

How to Cite

Next

Articulus 13

Articulus 13

Quomodo debet haec auctoritas intelligi qua dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam ?

ARTICULUS XIII. Quomodo debet haec auctoritas intelligi qua dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam ?

Tertio, Queritur de hoc quod dicit in principio capitis B, "Tene quod habes, ne alius acciprat coronam tuam."

Ex hoc arguit Augustinus certum esse numerum electorum dicens : "Si alius non accipit nisi iste perdiderit, est certus numerus electorum." Sed secundum hoc non videtur esse certus nisi numerus numerans, et non numerus numeratus : et hoc est contra praedicta, quia sic Deus haberet scient:am imperfectam.

Praeterea, Eadem difficultas nascitur de uno et de omnibus: aut enim certus est Deus de islo praedestinato in scientia sua, quod scit utrum salvabitur, aut non. Si non: ergo aliquid ignorat futurorum : quia alterum illorum immutabi- liter futurum est, quod salvabitur, vel damnabitur. Si autem est certus, cum eadem ratio sit de quolibet, concluditur propositum, quod ipse certum habet numerum numeratum salvandorum : et sic nihil videtur esse quod dicit Augustinus.

Ivem, Aut intelligitur de corona praesentis justitiae, aut de corona justitie finals. Et primo modo : hoc non videtur : quia illa destruitur propter sequens peccatum, et non datur alter: : mortua enim justitia presenti, non est corona ejus. Si: autem de corona justitiae finalis: hoc adhuc minus videtur : quia ila non datur nisi ei qui meruit, et qui previsus est habere eam : si igitur est hujusmodi, nullus est previsus eam habere nisi ille : ergo non datur alteri.

Soxutio. Ad hoc dici potest, quod Augustinus satis congrue utrumque numerum certum esse probat ex illa auctoritate :"et est sensus : Si alius non accipit, nisi iste perdiderit, etc., hoc est, si non iste perdiderit alius non accipiet : ut notetur in hoc possibilitas ad perditionem ex parte praedestinati, non tamen perditio secundum actum, secundum quod stat sub praedestinatione : et simihter notatur possibilitas accipiend: ex parte non praedestinati, sed non actus accipiendi, secundum quod est sub relatione praescientiae . sicut enim dictum est, uterque numerus est certus : sed Dominus loquitur de possibilitate liberi arbitrii secundum quod in propria facul— tate consideratur.

Ad hoc autem quod queritur, Utrum intelhgatur de corona presentis justi-~ tiae, vel gloriae beatitudinis? Dicendum, quod utrumque satis probabiliter potest sustineri ; sed communiter dicitur, quod intelligitur de corona presentis justitia : et hane accipit alius, dum alii de corpore mystico valet opus factum: etiste qui peccat, moritur. Si autem de aeterna corona accipiatur : intelligitur sic, quod alius accipit dum sancti et beati de hoc gaudent : quia talia opera per illum Spiritus sanctus est operatus, cui tamen finaliter nihil contulerunt : sic enim Sancti de omni opere bono in charitate facto per quemcumque gloriabuntur in eternum.

PrevBack to TopNext