Articulus 14
Articulus 14
An praedestinatus potest damnari, et prescitus salvari ?
Videtur enim ista objectio non valere, nec etiam solutio quam postea ponit distinguendo, quod possit intelligi de re vel de dicto, cum dicitur, Predestinatus potest damnari: quia
1. Si albedo esset inseparabilis a subjecto aliquo, non distingueremus hanc, album possibile est esse nigrum, ex eo quod possit esse de re vel de dicto : sicut non distinguimus hanc, possibile est cygnum esse nigrum : quia sive sit de re, sive de dicto, semper est falsa. Eodem modo cum praedestinatio sit forma vel respectus inseparabilis a pradestinato, non erit subjectum praedestinationis possibile umquam ad formam contrariam predestinationi : haec autem est damnatio : ergo videtur, quod hac omnibus modis impossibilis sit, Predestinatus potest damnari.
2. Item, Respectus aeternus eodem modo se habet re ad quam est existente, et non existente, et ente in peccato et in gratia : praedestinatio autem dicit respectum aeternum, ut habitum est ergo ille respectus est immobilis, etiam quocumque modo varietur res: illo autem respectu immobili existente numquam potest esse damnatio : ergo vide- tur, quod impossibile sit aliquem predestinatum damnari, sive accipiatur de re, sive de dicto.
3. Item, Si hoc esset possibile : tunc esset possibile, quod praedestinatus fieret prescitus : ergo previsus ad vitam aeternam, esset previsus ad mortem eternam : quod nullo modo potest esse, quia tunc magna esset deceptio in divina preevisione.
4.Item, Hoc videtur dicere Glossa super illud Psalmi txvin, 29 : Deleantur de libro viventium : ubi sic dicit : Non est hoc sic accipiendum, tamquam Deus aliquem scribat quem postea deleat. Cum igitur non fiat aliqua transmutatio prescientiae, videtur omnino impossibile esse et de re, et de dicto, quod predestinatus possit damnari.
SED CONTRA : Causa prima non tollit causalitatem ab aliqua secundarum : videmus enim ad oculum naturam contingenter, temporaliter, et materialiter operari, licet Deus operetur ad idem immutabiliter, et immaterialiter : ergo nec in voluntate tollit causalitatem voluntatis ergo effectus damnationis et salutis adhuc dependet a libero arbitrio ergo non necesse est alterum determinate fieri.
Soxutio. Dicendum, quod praedestina-~ tio non infert necessitatem, nisi illam que est conditionis, ut prius habitum est : nihil enim prohibet, ut dicit Boetius, quod aliquid comparatum diversis, habeat in se possibilitatem et necessita~ tem, non rei, sed consequentiae.
Unpe dicendum ad primum, quod predestinatio non inest absolute rei, sed rei comparate ad aliud : et Praeterea eo modo quo inest, non tollit potentiam ad contrarium : quia non tollit liberi arbitrii flexibilitatem : sed sic non est cum dicitur, cygnus potest esse niger. Iste enim terminus, cygnus, dicit subjectum pariter et causam ad albedinem cum impossibilitate ad oppositum, et nullam potentiam relinquit ad opposiiam formam.
Ad aliud dicendum, quod respectus wternus se habet eodem modo : sed _ res multis modis se potest habere ad ipsum : et ideo cum subjectum sit cum potentia contrarii, habet ad contrarium aliquam possibilitatem.
On this page