Text List

Articulus 19

Articulus 19

Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit anie praedestinationem, vel post ?

ARTICULUS XIX. Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit anie praedestinationem, vel post ?

Tertio queritur, Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante predestinationem, vel post?

Videtur autem, quod ante : quia

1, Non eligilur in regnum, nisi separatus a massa perditionis : ergo pradestinatio presupponit factam electionem. Sed contra : Dilectio secundum rationem videtur sequi praedestinationem. ProgaTio: Dilectio est boni: bonus autem non est nisi per gratiam: et gratia est ex predestinatione : ergo et dilectio : dilectionem autem sequitur electio, quia non eligit nisi quos diligit : ergo electio etiam sequitur pradestinationem: quod enim est prius priore, prius est etiam posteriore.

2. Item, Ad Ephes.1, 4et 5: Llegit nos in ipso ante mundi constitulionem, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis sue: ergo propositum voluntatis, ratio est electionis : ergo est prius ipsa secundum rationem intelligentiae: propositum autem voluntatis est praedestimatio: ergo predestinatio est prior electione, ut videtur.

Solutio. Dicendum mihi videtur, quod electio absolute sumpta praecedit pradestinationem, ut dicit prima ratio, et dilectio sumpliciter dicta prascedit utrumque: et hoc sic patet : Dilectio declinat ad separandum unum ab alio, et ad dilgendum in finem salutis : ergo precedit dilectio electionem, et electio predestinationem ex parte diligentis et eligentis et praedestinantis. Simuliter dilectio est bon electio autem finahter boni : predestinatio autem boni finaliter, et in finem salutis directi: et sic patet qualiter objectum unius addit super objectum alterius : et sic iterum dilectio prior et simplhiior est electione, et electio pradestinatione.

Av w quod in contrarium objicitur, dicendum quod illa dilectio de qua objreit, est dilectio ex presenti justitia, non dilectio aeterna.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus non intendit, quod praedestinatio sit ratio elections in se, sed potius e converso : sed vult dicere, quod sit ratio electionis ex parte effectus qui est appositio gratiae, quia illus non est causa nisi proposituin Der. Unde, ad Roman. rx, 11 et 12, dicit e contra: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex opertbus, sed ex voluntate' dictum est et: Quia major serviet minori: ubi expresse innuitur, quod electio propositi sive praedestinationis est ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19