Videtur autem omnium : quia
1. Gratia Dei nuli deest, dummodo
velit eam : ergo omnes eligit.
2. Item, Saul electus erat, et Judas
electus. Et si tu dicas, quod illa erat
electio presentis justitia. Contra:
Ponamus, quod in gratia mortui fuerint :
ergo illi habebunt jam gratiam finalem :
ergo vere electi sunt. Si autem dicas,
quod praescientia ponit in eis
peccatum finale futurum, et hoc non potest
stare cum gratia finali. Conrraa: Jam
habitum est, quod electio secundum ra-
tionem est ante pradestinationem : ergo
necessitas consequentia quae est ex
predestinatione, non infert necessitatem
electionis : et ita videtur esse aliquorum
non finaliter bonorum.
Sed contra : Electio ponit gratiam
finalem : ergo non potest esse nisi finaliter
bonorum.
Soxutio. Dicendum, quod electio
ponit gratiam finalem.
Sed Ad id quod primo objicitur,
dicendum quod licet gratia nobis omnibus
adsit aequaliter, nos tamen non habemus
nos ad ipsam aequaliter, et respectus
gratia ad nos non est unus, sicut supra
dictum est.
Ad aliud dicendum, quod electio
secundum rationem intelligentiae sequitur
prescientiam in genere acceptam : quia
aliter nesciret quos vel ad quid eligeret :
sed verum est, quod precedit
predestinationem : et ex illa accipit
necessitatem conditionis, ut supra sepius
disputatum est.