Text List

Articulus 22

Articulus 22

An praedestinatio sit causa appositionis gratiae ? et, An causa necessaria, contingens, communis, vel propria ?

ARTICULUS XXU. An praedestinatio sit causa appositionis gratiae ? et, An causa necessaria, contingens, communis, vel propria ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in hoc capitulo, D, § 2: "Praedestinationis effectus est gratiae appositio, etc"

1. 5S: enim praedestinatio est causa appositionis gratia : aut erit necessaria causa, aut contingens, aut communis, aut propria, sive sit necessaria sive contin= gens ? Videtur quod sit necessaria et propria: sed posita tali causa semper ponitur effectus : cum igitur pradestinatio sit ab aeterno, appositio gratia etiam erit ab aeterno, quod falsum est : ergo non est necessaria et propria.

Si autem dicas, quod est necessaria communis : ergo per aliquid additum potest fieri propria : aut ergo illud est temporale, aut ewternum. Si temporale : ergo illud erit creatum a predestinatione et preparatum : et quero de illo, utrum preedestinatio illius fuerit causa necessaria et propria, vel non? Si non : tune oportuit iterum aliquid addi: et iterum quero de illo, et hoc sbit in mfinttum : ergo ilud temporale primum habebit praedestinationem causam necessariam et propriam. Cum igitur illud intercidat mter praedestinationem et appositionem gratia, videtur quod appositio gratiae sit quando illud additur predestinationi : ulud autem ab aeterno additur, quia illius praedestinatio est causa necessaria et propria : ergo appositio gratia est ab wterno.

Item, secundum hoc sequitur, quod temporale esset ab aeterno, quod non potest esse : ergo illud additum non est temporale. Si autem est aeternum :sed eternum additum aeterno, non facit nisi eternum : ergo ab aeterno pradestinatio est causa gratie# necessaria : ergo appositio gratia est ab aeterno, quod falsum est.

Si vero dicatur, quod est causa contingens, sive sit propria, sive communis, sequentur duo inconvenientia, scilicet quod aliquid contingens sit in Deo, et quod nulla necessitate nec consequentie nec consequentis causabitur gratia a predestinatione ; et hoc falsum est.

2. Item, Si causa est, non erit causa nisi voluntaria : voluntas autem omnis ad opposita se habet : ergo videtur, quod non magis sit causa appositionis gratia, quam non appositionis.

3. Item, Si causa est: aut est causa materialis, aut formalis, aut efficiens, aut finalis. Constat, quod non materialis : quia materia in Deo non est. Si autem dicatur efficiens. Contra : Predestinatio non est sine praescientia : praescientia autem est secundum ideales formas: ergo re- duci habet ad formalem. Sed contra : Voluntas Dei volitorum est causa efficiens : predestinatio autem Dei est secundum voluntatem : ergo est causa efficiens.

Solutio. Dico, quod est causa necessaria et propria: sed haec duplex est, scilicet quae exigit aliquid in altero ut dispositionem : et quae nihil exigit, eo quod dispositiones supponantur in materia, sicut ignis propma gt mecessana causa est ignitionis : non tamen sequitur ignitio in glacie, quia contraria dispositio est in materia . non tamen diceremus quod hoc ideo esset, quod ignis esset causa contingens vel non propria ignitionis : quia causa contingens est cui aliquid deest de necessariis ad causalitatem : aut cui aliquid deest ad proportionem ad effectum. Ita dic: potest Deum esse causam necessariam vel predestinationem, non necessitate coa~ ctionis, sed necessitate indelicientiae quoad se, et hoc secundum habitum: quia secundum actum non semper est causatum et dispositio necessaria in creatura rational: ad receptionem gratia, quae est effectus praedestinationis. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod est causa voluntaria, sed determinata ad volitum : hoc enim non tollit hbertatem a voluntate. Unde voluntas indisposita est oppositorum, sed disposita per conceptionem et determinationem voliti, est ad unum, et potest averti ab illo. Sed non sic est in Deo : quia sua voluntas non mutator a volito m volitum contrarium, eo quod hoc est imperfectionis et defectus, sicut in IL Sententiarum determinatum est,

Ad aliud dicendum, quod potest reduci in tres causas, scilicet efficientem quoad voluntatem, et formalem exemplarem quoad praescientiam, et finalem quoad dispositionem voluntatis : quia est sua voluntas propter quam apponit gratiam.

Et per hoc patet solutio ad totum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22