Text List

Articulus 23

Articulus 23

Utrum obduratio sit effectus reprobationis aeterne ? et, An Deus sit causa reprobationis ?

ARTICULUS XXIII. Utrum obduratio sit effectus reprobationis aeterne ? et, An Deus sit causa reprobationis ?

Demnde queritur de sequenti verbo ubi dicitur : "Reprobations aeterne quodammodo effectus videtur esse obduratio."

Hoc enim non videtur : ommis enim effectus habet aliquid causalitatis a causa: ergo jam Deus aliqua causa esset peccati : et hoc impium reputo. Si autem tu dicas, ut videtur im JLittera dicere, quod Deus est causa non impartiendo gratiam : hoc nihil videtur esse : quia Anselmus dicit, quod non est causa quare iste non habet gratiam, quia Deus eam non vult dare, quia omnibus gratam porrigit : sed potius quia ille non vult accipere: ergo non est causa non impartiendo, cum ipse omnibus impartiatur quantum est de se.

Si forte dicas, quod Deus est causa sicut absentia naute causa est periclitationis navis, presentia autem salutis : hoc iterum nihil est: quia dicit Augustinus, quod Deus omnibus presens est : sicut lux etiam cum caecis est, licet ceci non sint cum lumine : si autem nauta quantum est de se semper esset presens navi, non diceretur umquam esse causa periclita~ tionis navis, sed semper salutis, et periclitatio navis causaretur ab alio semper. Si autem tu dicas, quod est causa obdurationis, sicut natura est causa quiets, scilicet non movendo: hoc adhuc absurdius est : quia natura est causa quietis per se, et motus propter quietem, ut probatur in V Physicorum : ergo patet, quod hoc hereticum esset attribuere Deo.

Solutio. Dicendum, quod nullo modo, nec per se nec per accidens, est causa obdurationis : sicut necessario probatum est, ut mihi videtur,

Ad dictum autem Augustini quod est in Littera, dicendum quod est de permissione glossandum, id est, permnttit obdurari, ex eo quod nolunt accrpere gratiam eis semper paratam: ordinat tamen obdurationem in multa bona, ne omnino indecora sit : et quoad hoc dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis, etc. ', ita quod non notetur causalitas ad obdurationem, sed permissio : causalitas autem retorqueatur ad ordinationem obdurationis in bona gue eliciuntur ex obduratione a Deo, nolente etiam obdurato.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23