Divisio Textus
Divisio Textus
In hac parte inquirit Magister, si praedestinatio habet causam aliquam. Et habet quatuor partes: in quarum prima ostendit, quod non habet causam in se : sed obduratio habet causam ex parte effectus, sed praedestinatio nec in se nec ex parte effectus habet causam. In secunda, ponit objectionem ad hoc, utrum prescientia meritorum possit esse causa predestinationis, 1bi, B, "Opinati sunt tamen quidam, etc." In tertia, ponit objectionem contra determinata, et solvit, ibi, C, "Ais tamen adversari videtur, etc." In quarta et ultima ponit heresim quorumdam, quae ortum habuit ratione inquisitionis hujus profunditatis, ibi, D, "Multi vero de isto profundo querentes reddere rationem, etc,"
On this page