Text List

Articulus 1

Articulus 1

An praedestinatio possit guvari orationibus Sanctorum?

ARTICULUS I. An praedestinatio possit guvari orationibus Sanctorum?

Ad intelligentiam vero prime partis oportet querere tria: quorum primum est, Utrum pradestinatio possit juvari orationibus Sanctorum ? Secundum, Utrum praedestinatio cadat sub merito ? Tertium, Utrum praescientia meritorum est causa praedestinationis vel reprobationis ?

Ad PRimuM proceditur sic: 1. Genes. xxv, 21, dicitur : "Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae": cam tamen praedestinatum esset, quod Isaac semen habiturus erat per Rebeccam.

2. Item, Ibidem dicit Gregorius, quod predestinatio Juvatur orationibus Sanctorum.

3. Item, Augustinus monet, ut oretur pro vocandis, quia sic praedestinatum sit, ut non vocentur nisi per orationes Sanctorum. Similia multa a Sanctis inveniuntur.

4. Item per exempla, Videmus Paulum conversum ad orationem Stephani, etCenturionem (ut dicit Bernardus) ad orationera Domimi: ergo gratiam primam potest aliquis alls mereri : sed minus est perseverare in gratia accepta, quam accipere gratiam : ergo unus alii potest mereri etiam gratiam finalem : habere autem gratiam finalem convertitur cum esse praedestinatum : ergo potest ei mereri praedestinationem.

3. Item, Jacobi, v, 16: Oraie pro invicem, ut salvemini: salvari autem et esse praedestinatum se concomitantur : ergo per orationem acquiritur predestinatio.

1. Oratio fidelium temporalisest, praedestinatio autem aeterna : sed aeternum non causatur atemporali: ergo praedestinatio non causatur a temporali: ergo predestinatio non causatur ab oratione Sanctorum.

2. Item, Nihil causatum ab alio essentialiter, aequaliter est ante illud quod est causa sua et post illud : pradestinatio alicujus aequaliter est ante orationem Sanctorum et post, quia est ab aeterno’: ergo non causatur praedestinatio ab oratione Sanctorum.

Sonutio. Dicendum, quod predestinatio potest dupliciter considerari, scilicet propositi et preparationis : et hoc est predestination: essentiale. Et ex parte illa non potest juvari orationibus Sanctorum. Potest etiam considerari ex parte effectus, gui est gratia in presenti apposila. et haec potest juvar) orationibus Sanctorum : et hoc modo procedunt rationes primo inductee.

Ad RATIONEM autem inductam, dicendum quod aliquis potest alu mereri primam gratiam et perseverantiam in lla : sed non sequilur ex hoc quod possit ei mereri praedestinationem . quia licet ha- bere gratiam finalem et esse predestinatum convertantur secundum supposita, non tamen idem significant, nec idem sunt essentialiter, quia perseverare in gratia finaliter non dicit nisi temporale, sed pradestinatio dicit aliquid aeternum, scilicet proposilum et preparationem gratiae ab aeterno, quod non cadit sub nerito: et ideo ratio ila non procedit. Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.

Ea autem quae in contrarium objiciuntur, patet quod non concludunt de effectu praedestinationis, sed potius de hoc quod praedestination: essentiale est, quod est aeternum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1