Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum praedestinatio cadat sub merito predestinati, ita quod aliquis sibi mereatur praedestinationem ?

ARTICULUS II. Utrum praedestinatio cadat sub merito predestinati, ita quod aliquis sibi mereatur praedestinationem ?

Secundo queritur, Utrum pradestinatio cadat sub merito praedestinati, ita quod aliquis sibi mereatur predestinationem?

Videtur autem, quod sic a simili in opposito : quia, ut dicitur in Littera,

1. Obdurationis meritum imvenimus: ergo videtur etiam meritum aliquod esse predestinationis.

2. Item, Qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur: ergo multo magis qui potest aliquid facere unde habeat gratiam et perseveret in illa, videtur quod possit etiam mereri et operari aliquid ad suam praedestinationem: si autem aliquis facit quod in se est, tipse habebit gratiam, et potest perseverare in illa : ergo potest etiam esse praedestinatus.

3. Item, Habens gratiam in presenti meretur vitam aeternam: vita autem aeterna majus bonum est, quam esse pradestinatum : ergo potest eliam mereri, quod sit praedestinatus,

4. Item, Si praedestinatio repugnat merito : aut hoc erit ex parte sui, aut ex parte effectus, aut ex parte finis. Non ex parte sui : quia ipsa in se est Deus predestinans, et Deum omnes Sancti merentur. Non etiam ex parte effectus ; quia multi merentur gratiam sibi dar: a Domino, qua data, crescit gratia eorum. Nee etiam ex parte finis : quia ille~ est gloria : et gloria bene cadit sub merito.

5. Item, Infra dicit Augustinus', quod precedit quiddam in quibusdam peccatoribus quo digni sint justificatione, et in aliis quo digni sint obduratione : ergo videtur, quod pradestinatio cadat sub merito.

6. Item, Joan. 1, 47 et seq., dicit Glossa, quia melius furt Nathanaeli cognoscere utramque naturam in Christo, quam esse praedestinatum, et manere sub umbra mortis vel legis : sed cognitio utriusque nature in Christo cadit sub merito ergo et esse praedestinatum, quod est minus bonum.

SED CONTRA : 1. Omne meritum est post effeclum predestinationis, qui est appositio gratiae : effectum autem praedestinationis precedit praedestinatio ut causa : ergo omne meritum est post predestinationem : ergo non est praedestinationis causa

2. Item, Onmne meritum est temporale : temporale autem non est causa eterni: ergo, etc.

3. Item, Gratia cadit sub merito aliquo : illud autem meritum erit actus informatus gratia, quia omne meritum est actus informatus gratia : sed non informat actum nisi habeatur : ergo gratia habetur ante meritum: ergo non per meritum acquiritur, sed habetur ad hoc ut possit inesse meritum. Si igitur effectus praedestinationis non cadit sub merito, multo minus praedestinatio ipsa.

Solutio. Dicendum, quod praedestina- tio nec quoad effectum proprium, nec in se cadit sub merito : effectus enim proprius est gratia data in presenti finalis : et ante primam gratiam nulla est gratia per quam possit mereri aliquis, sed augmentum gratiae potest aliquis merer. : sed hoc non est effectus essentialis predestinationis.

Dicendum ergo ad primum, quod non est simile: quia per nos possumus peccare, et ita esse causa nostre obdurationis, eo quod hoc sit impotentia potius quam potentia : sed a nobis non possumus mereri, sed tantum a gratia Dei : ct ideo obduratio habet causam in nobis, sed non praedestinatio.

Ad aliud dicendum, quod licet homo possit operari aliquid ad gratiam habendam, non tamen potest esse causa gratiae : quia suum opus non est nisi sicut causa disponens in subjecto, quae etiam dispositio de se non sufficit contrarium actum tollere, licet habilitet ad bonum per actus bonos: et ita non est causa, sed Deus solus.

Ad aliud dicendum, quod hoc est mereri augmentum gratiae et non gratiam primam, vel pradestinalionem : et heet vilam aeternam habere sit majus bonum in genere quam esse praedestinatum, tamen praedestinatio ratione antecessionis ad opus meritorium, non cadit sub merito, licet vita aeterna cadat sub ipso : nec enim est causa illa, quod non cadat sub merito, quia sit melius vel minus bonum, sed quia non ordinatur ad meritum.

Ad aliud dicendum, quod ratione aterni antecedentis meritum, predestinatio merite repugnat Licet enim sit Deus, non tamen est idem modus significandi : et ideo non oportet, quod si unum cadat sub merito, quod etiam aliud cadat sub merito. Tamen etiam ratione effectus qui est prima gratia, repugnat, ut probatum est contra objiciendo.

Ad aliud dicendum, quod improprie valde accipiuntur verba Augustini que infra ponuntur’. Loquitur enim Augustinus de operibus in mortal factis, que sunt de genere bonorum, et dicit, quod peccator habilitat se per hoc ad gratiam, ut citius cor hominis Spiritus sanctus illustret : et hoc facit dignos, id est, congruos quadam congruitate gratiae gratis date, ad gratiae receptionem: et e contrario qui decidit de vitio in vitrum, dimittitur, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc: et ideo dicitur indignus ad gratiam, id est, minus congruus.

Ad uLtTimum dicendum, ut supra, quod in Nathanaele fuit comparatio status nove legis ad veterem legem m qua fuit umbra, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2