Text List

Articulus 3

Articulus 3

An praescientia meritorum sit causa predestinations ?

ARTICULUS III. An praescientia meritorum sit causa predestinations ?

Tertio queritur, Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis et reprobationis ?

Videtur autem, quod sic, primo per auctoritates, postea per rationes.

1, Dicit enm Glossa ; "Esau subtracta gratia, juste reprobatus est ." Justitia autem est redditio pro meritis : non autem fuerunt merita nisi in praescientia : ergo merita in praescientia fuerunt causa reprobationis.

2. Item, Glossa, ibidem : "Esau per justitiam reprobatus est :" et ex hoc sequitur idem quod prius.

3. Item, ibidem, Glossa Ambrosii : "Dabo illi gratiam quem scio toto corde post errorem ad me reversurum." Ergo prescientia conversionis est causa collationis et preordinationis gratiae : ergo est causa praedestinationis. Unde subjungit: "Hoc est dare cui dandum est : non enim dande sunt margarite porcis, aut sanctum canibus."

4. Item, ibidems: "Quid oderat in Esau, nisi originale peccatum ? Quid diligebat in Jacob, nisi gratuitum misericordie donum ?" Constat autem, quod non loquitur de peccato quod erat, quia in hoc similes erant Jacob et Esau: et ideo si unum propter hoc odio habuit, et alum odisse debuit : quia de similibus (ut dicit Boetius) idem est judicium: ergo videtur, quod illud ad praescientiam est referendum : et ila praescientia meritorum causa est pradestinationis vel reprobationis.

5. Item, ibidem : "Deus dat gratiam ej quem sibi scit devote serviturum, et mandatis ejus obediturum :" constat autem, quod non loquitur de gratia presentis Justificationis, quia illa sepe datur abutenti : ergo loquitur de gratia predestinationis : ergo est ex praescientia meritorum.

6. Item, Origenes super Numer. v : "Deus ex proposito cordis quod sibi patuit, antequam aliquid boni vel mali egissent, dixit, Malach. 1, 2 et 3: Dilexae Jacob, Esau autem odio habut." Ergo videtur, quod prescitum propositum cordis illorum geminorum, fuerit causa predestinationis unius, et reprobationis alterius.

7. Item, Idem videtur, Genes. xvi, 17 et seq., ubi dicit Dominus ad Abra~ ham : "Num celare potero Abraham que gesturus sum, praecipue cum futurus sit in gentem magnam...? Scio enim quod precepturus sit filiis suas, ed domur sux post se, ut custodiant viam Domini", etc Ergo praescientia meritorum est causa quare quosdam praedestimat, et quosdam non, ut videtur,

Hoc autem probatur per rationem : quia

1. Voluntas, ut dicit Damascenus, rationabilis est, et s1 non est rationabilis, non est voluntas: cum ergo voluntas miserendi et non miserendi sint in Deo, rationabiles erunt ille voluntates : ergo ex ratione secundum rationem intelligentic procedent. Non autem estratio, quae non discernit, quare dandum sit um, et non alii: ergo videtur, quod Deus discernit hoc: sed non potest hoc fier: nisi prascitis meritis: ergo prascientia meritorum causa est praedestinationis, vel reprobationis.

2. Item, Nulla electio sapientis est eorum quae nullam habent distantiam : Deus autem sapientissimus ab aeterno quosdam elegit, et quosdam reprobavit : ergo oportuit, quod aliquo modo distarent : non autem poterant ab aeterno distare, nist in praescientia meritorum : ergo videtur ut prius.

3. Item, Sapientis est numquam aliquid in voluntate determinare, nisi praevideat quantum potest, quem potest sortiri finem et exitum in re: cum tgitur Deus sit summe sapiens, ipse numquam determinat voluntatem reprobandi vel miserendi, nisi ex prefinitione meritorum futurorum quae praevidet praescientia : et sic iterum sequitur quod prius.

4. Item, A simili, rex terrenus si debeat eligere satellites et milites, quantum potest, inquirit ante cujus consuetudinis et moris sint, et utrum sint fideles, vel non, ut ex preteritis discat quid de futuris presumere debeat: et si posset previdere futura, ex futuris magis eligeret quam ex preteritis : ergo cum Deus videat futura, videtur quod ipse predestinet et reprobet ex praescientia meritorum futurorum.

5. Item, Paterfamilias si sciret quis filiorum dissipaturus esset hereditatem, et guis conservaturus, secundum prescientiam futurorum actuum distribueret hereditatem filiis : ergo videtur, quod cum hoc possit facere Deus, quod ipse eligat secundum praescientiam meritorum.

6. Hem, Objicitur sic fortius : Crudelitas viderctur esse mm Deo, si hominem talem faceret, et stalim reprobaret in quo nulla causa reprobationis future videretur: cum igitur nulla erudelitas sit in Deo, ipse reprobat ex previsione meritorum. |

7. Item, Artifex sapiens non facit vas ad nihil utile : cum igitur reprobandi ad nihil utiles sint, videtur quod non debeant fieri a Deo.

Si forte tu dicas, quod pradestinatio non potest esse ex meritis : quia meritum omne ex gratia est, et ita gratia quae est effectus praedestinationis, preecedit omne meritum ; ergo meritum potius est ex predestinatione, quam e converso. Illud nihil videtur esse : cum tamen haec solutio scripta sit mm Littera : quia simile non potest dici de reprobatione : ibi enim non preparatur poena nisi operi nostro, quod a nobis est, non a Deo.

Item, Licet meritum sit a gratia, et gratia non a nobis, tamen, ut dicit Augustinus in Lztfera, hoc utrumque nostrum est propter consensum liberi arbitril, et sic ille consensus previsus potest esse causa praedestinationis aliquorum, et dissensus causa reprobationis : unde patet, quod illa solutio non solvit dubitationem questionis.

Sed contra hoc sic objicitur : 4. Prime cause nulla causa est : voluntas autem Dei prima causa est : ergo voluntatis Dei nulla causa est : ergo nec prescientia alicujus rei causa est voluntatis. Quod aulem voluntas sit prima causa, probatur sic : Intellectus practicus non est causa nisi per voluntatem : quia non movet nisi per voluntatem : ergo penes voluntatem est prima ratio causalitatis. Si forte diceres, quod voluntas est efficiens, et habent causam finalem merita futura, sicut quidam dixerunt : hoc est valde absurdum : quia dignitas physica est, quod mhil agit aliquid propter indignius et vilius se : merita autem futura sunt indigniora voluntate Dei. Similiter dicit Scriptura, quod propter

semetipsum creavit omnia! : ergo relinquitur, quod nulla sit causa voluntatis praedestinantis, vel reprobantis.

2. Item, Merita prescita sunt futura : igitur si essent causa praedestinationis, aut reprobationis : aut hoc est quia prescita merita, aut quia futura, aut quia prescita futura. Si primo modo: hoc non potest esse : quia ut prescita, sunt in ideis tantum, et non differunt per differentias boni et mali : et ideo non fieret discretio voluntatis pradestinantis et reprobantis. Si autem quia futura sunt, vel quia prescita futura : tune ratione futuritionis in qua accipere debebant differentiam boni et mali, referrentur ad predestinationem vel reprobationem : ergo temporale sub ratione temporal: futuritionis est causa aeterni, quod est impossibile : quia sicut tempus ab aeternitate et evo fluit, ita temporale ab aeterno.

Solutio. Dicendum cum Augustino hic in Liltera, quod praedestinatio et reprobatio non habent causam aliquam. Sed distinguendum est, quod causa multiplex est, scilicet efficiens, et formalis, et finalis, et materialis : et efficientem quidem causam non habet, nec materialem, nec formalem, nec finalem. Sed finis est duplex, scilicet finis intentionis, et finis operis : et voco finem intentionis, qui intenditur ab efficiente, sicut beatitudo intenditur a bene operante : finem autem operis voco id ad quod terminatur opus : et hoc est quandoque temporale: sicut ire ad Matutinas, ad accipere oblationes constitulas terminatur : et suscipere sacros ordines, ad habendum prebendam terminatur : et tal: quid adjunctum fini potest esse ratio operis, non tamen erit proprie causa finalis, quia causa finalis est, qua quietat intentionem per se et totam. Similiter distinguendum est in predestinatione, quod quiddam est ibi eternum, ut propositum : et quiddam determinabile ad tempus, ut collatio gratia. Et ex parte aeterni nec causam finalem habet nec rationem proprie loquendo : quia ratio etiam aliquo modo elicit opus, merita autem futura nullo modo eliciunt propositum Dei. Ex parte autem effectus in quo determinabilis est predestinatio et reprobatio ad tempus, habent rationem meriti, non tamen causam finalem. Sed quia difficile est respondere Glossis inductis, ideo respondendum est ad singulas.

Dicendum igitur ad primam, quod Esau juste reprobatus est duabus de causis. Una est quam dicit Anselmus, quod justum est, quidquid vult Deus : unde possemus dicere, quod justitia ibi dicitur equitas divine voluntatis. Alia causa est, ut justitia dicat ibi debilum pene ad culpam, et reprobatio ponatur pro obduratione vel condemnatione, ut dixit Magister in ult. cap. prehabite distinctionis.

Ad aliud dicendum eodem modo.

Ad aliud dicendum, quod scientia meriti dicit 1bi rationem collationis gratiae, non causam praedestinationis : nec ibi loquitur de praedestinatione secundum se, sed de effectu determinabili ad tempus.

Ad aliud dicendum, quod illa Glossa specialem habet difficultatem, et puto quod originale peccatum non dicitur ibi habitus solum, quia in illo erant similes Esau et Jacob : nec accipitur ibi Esau pro parvulo, sed pro gente, et Jacob similiter. Unde originale in Esau est fomes relatus ad inhiationem ad concupiscentiam in gente non liberanda per Christum, eo quod gratiae redemptionis fact per Christum noluit consentire. In Jacob autem inhiatio ad gratiam in fideli populo consensuro Christo, per cujus redemptionem gratia illus populi expeditur ad merendum : et haec gratia vocatur gratuitum misericordie donum. Hec autem sunt ratio odiinon ex parte reprobationis aeterne, sed ex parte preparationis pene, et ab alia parte ratio collationis gratiae.

Ad aliud dicendum secundum predicta, quod Glossa illa tangit rationem appositionis grati@, et non causam perdestinationis. rationes non tangunt, nisi quod voluntas

Ad aliud dicendum, quod Origenes tangit statum duorum populorum, et diversimode se habentium ad gratiam liberantem : et ille diversus modus, ratio potest esse liberationis quorumdam, et damnationis aliorum.

Eadem etiam solutio est ad auctoritatem sequentem de Genesi, xvi, 17 et seq.

Ad id quod objicitur per rationem, est una solutio ad omnes, scilicet quod ila — Dei non sitirrationabilis ex parte effectus et voliti : et hoc jam concessum est, licet in se nullam habeat causam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3