Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum sicut voluntas Dei habet se ut causa in praedestinatione, ita etiam se habeat in reprobatione ?

ARTICULUS IV. Utrum sicut voluntas Dei habet se ut causa in praedestinatione, ita etiam se habeat in reprobatione ?

Deinde queritur de his quae sunt in Littera, ibi, C, "His tamen videtur adversari, etc."

1. Videtur enim sequi ex delerminatione Magistri, quod voluntas De: non solum se habet ut causa in predestinatione, sed etiam in reprobatione, cum hoc negatum sit in praecedenti distinctione, capitulo ultimo.

2. Item, Videtur etiam praescientia prescitlis esse causa damnationis. Dicit enim Augustinus in libro de Crvitate Dei, quod si aliquos prescitos ad mortem eternam sciret Ecclesia, non plus oraret pro illis quam pro diabolo : ergo videtur, quod necesse sit eos damnari.

3. Item, Ego infero sic : Iste est praescitus . ergo damnabitur : et quero unde locus? Non potest esse ab effectu: quia prescientia Dei non causatur a futuris, quia jam temporale esset causa aeterni, et scientia Dei dependeret ad res futuras, quod absurdum est: ergo est locus a causa: ergo Deus est causa miquitatis damnandorum, quod falsum est : ergo nulla est 1bi habitudo illati ad inferens, et tamen argumentatio tenet, quod est inconveniens.

Sorurio. Dicendum, quod Deus nullo modo est causa iniqnitatis, sed est causa damnationis efficiens, non meritoria.

Ad aucrorirarem inductam dicendum, quod non habet necessitatem nisi unmutabilitatis consequentia, et non necessitatis rei, sicut sepius supra dictum est: quia praescientia non tollit hberi arbitri facultatem : et ideo semper cum ipsa inest potentia ad oppositum.

Ad aliud dicendum, ut supra, quod alia est habitudo istius argumentationis, cum dicitur, Iste est prescitus peccare: ergo peccabit : et alia cum sic infertur, Iste est praescitus damnari: ergo damnabitur. In primo enim argumento non est locus a causa vel ab elfectu, sed a convertibili supposito per hypothesim: sequitur enim unum istorum ad aliud, et ¢ converso, iste peccabit: ergo prescitus est peccare: ergo peccabit: et tamen neutrum est causa alterius. In alio autem argumento est locus a causa: quia Deus bene est causa efficrens damnationis. unum ponitur sequi alterum, sicut objeSi autem tu objicias, quod si est locus a convertibili, tunc unum secundum esse ponit aliud, et quando est unum, est aliud. Dicendum, quod non est verum : quia ratio conversionis istorum non est quod unum sit ex alio, sicut ex causa, sicut homo et risibile : sed tantum, quia ctum sequitur scientia quae habetur de ipso, et non causatur ab eo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4