Text List

Articulus 6

Articulus 6

An Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiabilia quae quandoque scivit ?

ARTICULUS VI. An Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiabilia quae quandoque scivit ?

Sed dubium incidit circa secundam partem.

Et dividitur in tria, quorum primum est, Utrum Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiabilia que quandoque scivit ? Secundum est, Utrum ila complexa sint semper vera, ut quidam dixerunt? Tertium est, Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt, ut quidam alii dixerunt ? ;

Ad primum autem proceditur sic: 1. Deus scit quidquid scivit. Propatio, Quidquid scit per aliquid quod uno modo se habet ad ens et ad non ens in toto tempore, ulud non mutatur in scientia: Deus autem scit per ideas uno modo se habentes : ergo ipse non mutatur in sciendo.

2. Item, Nobilior est scientia qua uno modo se habet, quam illa quae alio et alio modo se habet: nobilius autem in quolibet genere Deo est attribuendum : ergo sua scientia est talis : ergo scit quidquid seivit.

Sed ConTRA : 1. Aristoteles in libro Posteriorum dicit, quod scientia corrumpitur tribus modis, scilicet corruptione scientis, et corruptione scibilis, et oblivione intercidente: constat autem, quod scila a Deo tota die mutantur et corrumpuntur : ergo mutatio ert ex parte scientis secundum scientiam.

2. Item, Ipse scit quidquid scivit : et quidquid scitur, est verum: ergo quidquid scivit Deus, est verum : scivit autem te fore nasciturum: ergo verum est te fore nasciturum, ut videtur: quod falsum est, quia tu es natus.

3. Item, Transitus in re etiam sine oblivione et mutatione scienlis variat scientiam, ut vult Philosophus: cum ergo sepe fiat hujusmodi transitus ex parte rerum, videtur variari scientia Dei.

Si forte dicas, quod in argumentis illis incidit fallacia figure dictionis et accidentis, Deus scit quidquid scivit : sed scivit te nasciturum : ergo scit te nasciturum : ex eo quod mutatur quid in quo modo se habere. Contra: Sumo jstain, Quamcumque propositionem Deus scivit, scit, vel quodcumque enuntiabile : scivit autem hanc propositionem, Socrates nascetur: et hoc enuntiabile, Socratem esse futurum : ergo ipse seit adhuc. et quidquid scitur, est verum: ergo ista est vera, Socrates nascetur, et verum est Socratem esse nasciturum, quod falsum est: ergo non scit quidquid scivit.

SED CONTRA: 1. Scientia Dei nihil accipit a rebus : ergo variatis rebus nun variatur ipsa, sed stabilis manet.

2. Item, Nihil aeternum variatur secundum variationem rerum temporalium : scientia Dei est aeterna : ergo non variatur secundum variationem temporallum : ergo quidquid scivit Deus, scit adhue.

Solutio. Dicendum, quod si vellemus parumper sequi antiquam Nominalium opinionem, diceremus Deum scire quidguid scivit: ettunc diceremus, quod propositio vel enuntiabile quod semel est verum, semper erit verum: sed unum numero enuntiabile non est resumendum nisi respectu ejusdem temporis, ut cum dicitur, mundum fore est verum: illud verum est ratione wternitatis antecedentis tempus. Si autem modo resumatur, debet resumi ratione ejusdem temporis : hoc autem non significatur nunc ut futurum vel prasens, sed significatur ut preterilum: ergo significatur per istam, mundum fuisse est verum, el mundum fore tunc, et fuisse modo, etiam enuntiabile unum et ratione eyusdem temporis verum est, sed diversis modis signitical. Et hoc plane extrahitur de Lidtera : quia Magister itasolvit : et tenendo illam Nominalium opinionem, planum est respondere objectis. Sed quia hoc non est probabile, quod mundum fore et mundum fuisse sint enuntiabile unum, eo quod Philosophus probat in Predicamentis, quod una oratio sine sui mutatione, sed mutatione rei, susceptibilis est contrariorum : quia ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est: idcirco videtur mihi, quod sint duo enuntiabilia, mundum fore, et mundum fuisse, et unum verum, et aliud falsum: et videtur mihi, quod de complexis loquendo, Deus non seit quidquid scivit, propter transitum et transmutationem quae est ex parte rerum: nec facio vim de illa solutione, quod mutetur quid in quo modo se habere: quia videtur mihi fuga esse. Qualiter autem Deus simplici scientia cognoscat et composita et complexa, supra est determinatum.

Ad Hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc nullam mutationem ponit in Deo, sed tantum seibilia aliter se habere ad suam scientiam, quam prius se habuerunt. Unde sua scientia aliter transit super rem, quando est, et aliter quando non est.

Ad aliud dicendum, quod nobilissima est scientia, quae sine mutatione scientis cognoscit de unoquoque modo sicut est : quia cognoscere uno modo, sive sit, sive non sit, pomt confusionem in scientia divina et imperfectionem, et ideo talis scientia non est danda Deo: et ideo ponendum, quod ille allus modus transeundi scientiam super rem cum est et cum non est, ponit mutationem in scibili et scito.

Av noc quod ultimo in contrarrum iterum objicitur, dicendum quod leet nihil accipiat a rebus, tamen respectum ponit ad eas, et ille respectus variatur re variata.

Ad aliud dicendum, quod xternum non variatur in se, sed respectum variarl qui est in tempore, nihil est inconveniens, sicut sepius supra visum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6