Articulus 3
Articulus 3
Queritur, cum omne proprium sit de consequentibus essentiam, ut dicit Boetius, ratione cujus quod est in essentia, vel substantia divina, an asta omnipotentia sequatur essentiam divinam ? et, An incommutabiltas vel omnipotentia unmediatius sequatur divinam essentiam ?
ARTICULUS III. Queritur, cum omne proprium sit de consequentibus essentiam, ut dicit Boetius, ratione cujus quod est in essentia, vel substantia divina, an asta omnipotentia sequatur essentiam divinam ? et, An incommutabiltas vel omnipotentia unmediatius sequatur divinam essentiam ?
Tertio queritur, Cum omne proprium sit de consequentibus essentiam, ut dicit Boetius, ratione cujus quod est in essentia vel substantia divina, ista omnipotentia sequatur essentiam divinam ?
1. Defectus enim primus impediens posse perfectum, est ex hoc quod creatura est ex nihilo : ergo videtur, quod oppositum sit causa oppositi : ergo non esse ex nihilo erit ratio productionis ex nihilo.
2. Item, Infra habebitur, quod omnipotentia Deo convenit, in quantum omnia potest facere quae vult, et nihil omnimo pati : omnia autem pati, est secundum vertibilitatem et mutabilitatem : ergo ab oppositis secandum immutabilitatis causam, erit nihil posse pati : sed mutabilitatis ratio est omnino esse ex mihilo, ut dicit Damascenus : ergo mhil pati est secundum hoc quod est non esse ex nililo, ut videtur, hoc est esse om~ nipotentem : ergo omnipotentia sequitur non esse ex nihilo, ut videtur.
SED CONTRA : Omnipotentia determinatur per voluntatem. sicut habetur sepe in Liééera, quod dicitur omnipotens Dominus, quia potest omnia facere quae vult fieri : ergo sequitur voluntatem : non ergo immediate sequitur non esse ex nihilo.
Item, Idem secundum idem in substantia non possunt consequi duo propria : sed non esse ex nihilo sequitur incommutabilitas, ut probatum est supra!: non ergo sequitur illud omnipotentia.
Ulterius queritur, Utrum istorum immediatius sequitur essentiam divinam, incommutabilitas, vel omnipotentia ? Videtur autem, quod incommutabilitas : quia
1. Dicit Augustinus, quod vera incommutabilitas est vera aeternitas: ergo incommutabilitas sequitur rationem eternitatis : haec autem est ipsius essentie semper durantis : ergo et incommutabilitas: omnipotentia autem determinatur ad actus : ergo non ista immediate sequitur sicut incommutabilitas.
2. Item, Incommutabilitas refertur ad naturam : omnipotentia autem ad actus, et objecta quae sunt extra essentiam divinam : ergo videtur omnipotentia non esse a Deo immediate, sicut incommutabilitas.
SED CONTRA : Incommutabilitas alicui communicatur, ut beatis : omnipotentia autem nulli, nec etiam homini Christo : ergo immediatius convenit omnipotentia quam in~ commutabilitas.
Solutio. Dicendum, quod omnipotentia est proprium divine substantiw, et sequitur perfectionem essentiae in qua quis est. Licet enim in Deo nihil sit secundum rem quod est et quo est, differens est tamen ibi quo et quis est, quod est persona, non quidem secundum differentiam realem, sed secundum differentiam rationis. Unde sicut dicit Philosophus in libro de Anima, quod forma est in ratione triplicis cause, scilicet formalis secundum quod dat esse et rationem, et finalissecundum quod est intenta ab efficiente, et efficientis secundum quod post perfectionem in esse convertitur in principium agendi: ita possumus dicere secundum rationem intelligentiae in divinis, quod omnuipotentia consequitur substantiam vel essentiam secundum quod ipsa in persona convertitur in principium agendi, et hoc consequitur perfectionem in esse quod dat quasi formaliter loquendo persona, vel ei quod dicitur quis est vel quod est : et bene concedo, quod non sequitur essentiam ex illa parte qua non est de nihilo, nisi remote, sed potius ex illa parte sequitur eam incommutabilitas. Unde bene concedo, quod vera incommutabilitas immediatius sequitur essentiam, quam omnipotentia.
DicenpuM igitur ad primum, quod ve-~ rum est, quod creaturam sequitur imperfectio potentiae ex hoc quod est nihilo, sed non immediate, sed potius mediante vertibilitate quae immediate illud sequitur.
Ad aliud dicendum, quod nihil pati sequitur perfectionem essentiae, secundum quod nihil habet de materia vel materia proprietatibus. Et hoc est secundum quod non differt quod est a quo est, et e converso: et non immediate sequitur hoc quod est non esse vertibile, sed remote, sed potius non esse vertibile sequitur non incipere a versione.
On this page