Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quid respondeat omnipotentiae divinae a parte rei ?

ARTICULUS IV. Quid respondeat omnipotentiae divinae a parte rei ?

Quarto queritur, Quid respondet ei ex parte rei ?

Et videtur, quod nihil: quia 1. Omne quodest in creatura, videtur esse ens, vel verum, vel bonum: haec enim sunt de primis: sed potentiae non respondet ens, quia potentia est ante ens : verum autem respondet scientiae, et bonum voluntati: ergo videtur, quod potentiae nihil respondeat.

2. Item, Sicut se habet actu agens ad ens in actu quod producitur, ita se habet potentia agens ad ens potentia quod produci potest : sed actu agens producit primum ens creatum : ergo potentia agens nihil creatum producit: ergo potentie nihil respondet in creatura.

3. Item, Potentia est eorum que numgquam erunt: ergo non necessario connotat aliquid in creatura.

Si noc concedatur, quod nihil respondet in creatura ad quod referatur.

Contra : 1. Omne nomen dictum de Deo nihil connotans in creatura, dicit solam essentiam : potentia est tale nomen : ergo dicit solam essentiam, ut videtur : ergo videtur, quod quidquid potest dici de essentia, possit etiam ‘dici de potentia, quod falsum est.

2. Item, Secundum hoc falsum esset quod supra habitum est ', ubi Magister dicit, quod ista tria specialem tractatum efflagitant : quia de Deo dicuntur respectu creaturarum.

Solutio. Dicendum sicut supra, quod nec potentia, nec scientlia, nec voluntas, connotant effectum in creatura : quia si hoc esset, non ab aeterno Deo convenirent, sed significant essentiam divinam cum respectu ad creaturam. Et bene concedo, quod potentia respicit ens possibile proportionatum ad potentiam facientis, et proportionatum ad fieri . non quod proportionetur potentiae facientis in quantitate, ut sit tantum quantum potentia : sed proportionatur secundum decentiam operantis. Et qualiter hoc sit, infra queretur in questione. Quid possit Deus, et quid non possit? Ilud autem ens possibile, non ponilur esse nisi in potentia facientis, sicut nec scibile ponitur esse nisi in idea vel im potentia, et volitum non nisi in potentia. Hoc autem ens potentia non omnino mihil est, licet nihil sit in actu, vel in proxima causa que sit materia vel forma rei.

Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod significat quidem essentiam, tamen ponit respectum ad ens in potentia ad creandum: et ideo non id totum convenit ei quod dicitur de essentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4