Text List

Articulus 5

Articulus 5

An potentia divina exquetur scientiae ?

ARTICULUS V. An potentia divina exquetur scientiae ?

Quinto et ultimo queritur, Utrum potentia equetur scientiae ?

Videtur, quod non: quia scientia est boni et mali: potentia autem tantum boni : ergo scientia est in plus quam potentia,

SED CONTRA : Scientia posita ponit potentiam, et non econverso : ergo potentia est in plus et prius, quam scientia: sequitur enim, ipse scit : ergo potest scire : sed non e converso.

Item, Videtur potentia sequi voluntatem: quia

1. Sic dicitur, Sapient. xn, 18: Subest enim tibi, cum volueris, posse. Ergo voluntas est ante potentiam.

2. Item, Anselmus in libro Cur Deus homo? dicit, quod in omnibus habentibus potestatem et voluntatem, potestas sequitur voluntatem : ut possam ambulare, s1 volo: possum loqui, si volo, et hujusmod: : ergo sic est etiam in Deo: ergo voluntas est ante potentiam.

3. Item, Luc.v, 12, super illud, Domine, si vis, potes me mundare® : dicit Ambrosius: "Voluntas Dei est potestas." Sed quia in sequenti distinctione plurima habentur de hoc in Liétera, ideo ista sufficiant,

Solutio. Supra! disputatum est de ordine istorum trium, et ila Ine supponantur.

Dicendum autem, quod potentia consideratur tribus modis. Uno modo prout est genus omnium potestatum quocumque modo dictarum, et sic non est ad actum, sed sequitur ad scientiam et voluntatem et quamhbet aliam potestatem, ut genus ad speciem . et hoc modo precedit potentia voluntatem, et scicntiiam . et dicit Richardus, quod ex potentia est scientia,et ex scientia et potentia dilectio. Alio modo dicitur potentia comparata ad opus indefinite: el hoc modo dicimus, quod Deus multa potest de potentia absoluta, quae nec facit, nec facet. Tertio modo dicitur potentia regalata ab arte operativa, el exsequens praconceptum a saprentia et volituin a voluntate : et hac non est nisi eorum qué fient, vel fuerunt, vel sunt.

Item, Scientia accipitur duobus modis, scilicet pro speculativa quae est tam bom quam mali, et pro scientia approbationis que est bon tantum.

Item, Voluntas etiam accipitur dupliciter, scilicet prout est generalis motor omnium virium et potentiarum ad actum, sicut dicitar, intelligo, quia volo : comedo, quia volo . ambulo, quia volo.

Dico ergo, quod potentia primo modo dicta, pracedit alia duo : sed secundo et tertio modo non. Scientia autem primo modo dicta, pracedit potentiam secundo et teruo modo dictam. Voluntas autem secundo modo dicitur ad volitum quod est bonum : et hoc modo dicta, est in equo cum potentia sccundo et tertio modo dicta. Scientia autem secundo modo dicta, est im equo cum potentia et voluntate ultimo modo acceplis.

Et ex hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5